{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 502","citation":"Bacon, Silva silvarum 502","ref":"502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/502.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Prima, quae emittit tenuiores magisque aërias corporis partes, ut in odoribus & infectionibus; atque haec prae caeteris maxime corporea. Sed meminisse oportet, multas dari emissiones istius generis tam salubres quam insalubres, nullo prorsus odore deprehendendas. Pestis enim ubi transfusa quempiam corripit, odore saepe non dignoscitur. Aërem etiam sanitati accommodum habitatio aliaque experimenta demonstrant, quem odor ab alio nequaquam discriminat. Ad hoc caput revocandi sunt omnes aëris imbibitiones, ubi substantia materialis existit instar odoris. Harum nonnullae admirandae, quae ocyssime diffunduntur, ut alteratio aëris in Aegypto, fere immediate post incrementum Nili, de qua [a] egimus. 905. Secunda est transmissio aut emissio rerum, quae vocantur spiritales, ut species visibiles & soni: in horum explicatione versati [b] sumus; illis pertractandis suus dabitur locus. Horum motus celerrime & ad magnam distantiam agunt, sed medio prius rite disposito; earumque transmissio facile ad obstaculum refracta sistitur. b] Centur. 2, & 3. 906. Tertia, est emissio, quae corporum ex intervallo attractionem causatur. Sic licet magneti primus assignetur locus, visum nobis est nunc illum excipere, alteri capiti transscribendum.","prev":{"citation":"Silva silvarum 501","label":"ATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/501"},"next":{"citation":"Silva silvarum 503","label":"ATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/503"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}