{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 525","citation":"Bacon, Silva silvarum 525","ref":"525","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/525","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/525","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/525.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Experimenta, quae vim imaginationis in corpora aliena solide probent; pauca aut nulla prorsus sunt; cum fascini exempla huc non faciant, quod daemonum interventu fortasse non careant. Ideo cogemur in hac unquisitione ad nova experimenta confugere; ubi directiones tantum eorum praescribi possunt, non ulla positiva in medium adferri. Si quis putet subsistenaum nobis fuisse, donec tentamentis res penitus nobis innotuisset, (ut fecisse nos ubique probant alii tituli) sciat dubia nos fide amplecti quaecunque imaginationis effecta circumseruntur, animum tamen esse illa per otium exigere ad Lydium veritatis lapidem, id est, experimentorum lucem. sed interim aliis viam muniemus. 951. Si quid coneris per imaginationem alterius, necesse est ille, qui operationi tuae destinatur, praeconceptam de te habeat opinionem, mira te posse, aut hominem esse versatissimae industiiae; cum simplex affirmatio, hoc aut illud effectum iri, languidam tantum in ipsius imaginationem impressionem gignere queat. 952. Quia vires imaginationis intime cognitas discernere non potes in uno magis quam alio, foret operae pretium imaginatione plurium uti, quod sic imaginatio comperiatur fortior; ut si medicus tribus aut quatuor aegri famulis indicet fore ut dominus omnino convalescat.","prev":{"citation":"Silva silvarum 524","label":"ATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/524"},"next":{"citation":"Silva silvarum 526","label":"ATVRALIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/526"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}