{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 60-2","citation":"Bacon, Silva silvarum 60-2","ref":"60-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/60-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/60-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/60-2.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Habemus lacus magnos, tam salsos, quam dulces, utimur autem iis, ad suppetendos nobis pisces, aves item palustres & aquaticas, omnis generis. Utimur etiam iis ad sepulturas corporum nonnullorum naturalium. Differentiam enim operationis invenimus, in rebus, quae in terra sepeliuntur, aut in aëre subterraneo, & iis quae in aqua submerguntur. Habemus stagna, in quorum nonnullis, aqua dulcis percolatur ex salsa; in aliis autem, per artem, aqua dulcis in salsam mutatur. Habemus insuper rupes, in medio maris, & loca quaedam aprica ad littora ipsa, pro quibusdam operibus efficiendis, in quibus aura maris requiritur. Habemus quoque gurgites rapidos, & cataractas, ad usum complurium motuum violentorum, ad similem usum, habemus Machinas complures, quae ventos excipiant, multiplicent, & roborent. Habemus et iam puteos multos, & fontes artificiales, ad imitationem naturalium scaturiginum, & balneorum, factos, vitriolo, sulphure, chalybe, aere, plumbo, nitro, & aliis mineralibus tinctos: habemus insuper puteos, & receptacula parva, ad rerum multarum infusionem; ubi aqua (currens scilicet) virtutem corporum melius & vivacius, quam in vasis & catinis, excipit. Inter quos habemus aliquos, in quibus conficitur aqua, quam vocamus, paradisi, per praeparationes quasdam nostras, valde salubris & efficax facta, ad sanitatem, & longaevitatem.","prev":{"citation":"Silva silvarum 59-2","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/59-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/59-2"},"next":{"citation":"Silva silvarum 71-2","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/71-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/71-2"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}