{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 62","citation":"Bacon, Silva silvarum 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/62.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Quantum ad assimilationem (in corporibus enim inanimatis gradus quidam assimilationis reperitur) exempla ejusdem praebent lapides in terra argillosa, proxime superficiem terrae, ubi calculi sunt, in quibus manifesto conspicere datur varios calculos congregatos, & crustam caementi aut lapidis interpositam, pari cum calculis duritie, atque operae pretium esset periculum facere, si argillae, satis magna quantitate sumptae, varii inserantur calculi, an lapsu temporis durior evaderet altera ejusdem massae argilla quae calculis careret. Videmus quoque in ruinis vetustorum murorum, praecipue in fundo, caementum tam evadere durum ac later. Lignum quoque ad latera vasorum vinariorum crustam tartari colligit, quae lignum duritie superat. Sic dentibus quoque adnascuntur squamae, ipsis duriores. 90. Maxime omnium induratio ex assimilatione apparet in corporibus arborum & animantium. Nullum enim alimentum, quo arbores aluntur, quodque & animantia recipiunt, aeque durum existit ac lignum, os, aut cornu, &c. attamen postea assimilatione enduratur. Experimentum unicum spectans versionem aquae in aërem. 91. Oculus intellectus oculo sensus est similis. nam ut grandia objecta per rimulas & pinnicidia in dioptra conspici possunt; sic quoque magna naturae axiomata ex vilibus & abjectis instantiis ad oculum patent.","prev":{"citation":"Silva silvarum 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/61"},"next":{"citation":"Silva silvarum 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/64"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}