{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 68","citation":"Bacon, Silva silvarum 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/68.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Experimentum unicum spectans occueltos naturae processus. 98. Cognitio humana determinata hactenus fuit speculatione & visu, ita ut quicquid oculos fugeret, sive propter tenuitatem corporis, aut partes exiles, aut subtilitatem motus, parum sit exploratum. Haec tamen naturam maxime regunt, illisque posthabitis vera analysis institui nequit, aut indicari naturae processus. Spiritus aut pneumatica quae omnibus tangibilibus insunt, vix cognoscuntur. Aliquando vacui nomen illis inditur, cum in corpore maxime activa sint. Aliquando sumuntur pro aëre, à quo mirum quantum differant, ut vinum ab aqua, lignum à terra. Aliquando naturalem ignem esse autumant, aut portionem elementaris ignis, cum quidam eorum crudi & frigidi existant. Aliquando virtutes & qualitates tangibilium partium appellant, quae visu cognoscuntur, cum per se subsistant; cum de plantis & animantibus agitur, animas vocant. Ejusmodi speculationibus superficialibus indulgent, velut prospectiva res in recessu exhibet, cum solum depictae sint. Nec quaestio haec stat intra verba, sed infinite solidatam in natura materiam habet. Spiritus enim nihil sunt praeter corpora naturalia, proportionaliter rarefacta, tangibilibus corporum partibus inclusa velut tegumento.","prev":{"citation":"Silva silvarum 67","label":"67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/67"},"next":{"citation":"Silva silvarum 69","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/69"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}