{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Silva silvarum 78","citation":"Bacon, Silva silvarum 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/78.md","author":{"name":"Bacon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon"},"work":{"title":"Silva silvarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"denti, quam integro; scilicet quod sonus post sex aut duodecim recurrat, ita ut septima aut decima tertia nihil efficiat, sed sexta aut duodecima; septima vero & decima tertia limites & confinia recursus tantum sint. 107. In concentibus musicis, qui perfecti aut semiperfecti vocantur, inter unisonum & diapasonta, quinta omnium perfectissima existit, deinde tertia; sexta magis tetrica, & judicio veterum, ut & meo, aliorumque, quarta, quam diatessaron vocant. Decima autem, duodecima aut decima tertia, & sic in infinitum, praecedentium tantum recursus sunt, nempe tertiae, quintae, & sextae, utpote octava inter se distinctae. 108. In dissonantiis, secunda & septima omnium maxime auribus ingrata occurrit, quarum prior unisonum proxime antecedit, posterior vero diapasonti proxime in descensu succedit; unde apparet quod Harmonia justam notarum distantiam requirat. 109. In cantionibus musicis si cum basso dissonantia non sentiatur, nullam perturbationem generat intercedens cum aliis partibus in harmonia,. modo duarum dissonantia absit, maxime fastidiosa. Ideo vulgaris quatuor partium concentus constat octava, quinta, & tertia cum basso. Sed quinta illa, si cantum superiorem respicias, quarta est; & tertia, sexta. Ratio est, quia bassus plus aëris percutiens supremum cantum supeisonus po eptima a ta aut dueertia liaa qui perse inisoum! ctissimo ica, &κè ue, quie autem, & ninfinim nt, vetava im & seeoccum. anteces ndescenajule um bi curba rtibs„ bit i tia cuorem nst, c– cantu superat deprimitque (nisi dissonantia sit admodum tetrica) ac parvum errorem obscurat.","prev":{"citation":"Silva silvarum 77","label":"FRANCISCI BACONI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/77"},"next":{"citation":"Silva silvarum 79","label":"FRANCISCI BACONI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/silva-silvarum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/silva-silvarum/79"},"credit":{"text":"Bacon (with Jacob Gruter), Silva silvarum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}