{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De numero Indorum 17","citation":"Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/17.md","author":{"name":"Baldassarre Boncompagni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni"},"work":{"title":"De numero Indorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":", erunt duo sub circulo et tres sub uno: postea scribes in directo in. super numerum superiorem quem diuidis in ordine un., atque unius tres, quos multiplicabis in tribus, et erunt ix.; minuesque eos de eo quod est supra tres, qui sunt XI., et remanebunt super tres duo. Multiplicabis quoque tres in duobus qui succedunt tres, et erunt VI., quo minues de eo quod est supra tres qui sunt .xx. remanebunt XIII. Iterum multiplicabis predictos tres in IIII, qui succedunt duos, et erunt XII. ; minuesque eos de eo quod super illos est, qui sunt CXXviII., et remanebunt supra .IIII. sex, et supra duos tres, et supra tres unum. Exibitque nobis quod debetur uni ex eis; et hoc erit .CXLIII. et CXXXVI. partes de CoC. XXIIII. partibus unius: et hec figura eorum. Et si uolueris diuidere differentias plures super unam, ut pote mille Dccc. per ix., scribes mille octingentos, quorum figura est, ut ponas uersus dexteram duos circulos: postea VIII.; deinde unum: post hec ponas .Ix. sub VIII. , eo quod sint plus .VIII.: deinde scribes in directo eius super octo aliquid, quod cum multiplicaueris in .ix., consumet quod est super se, idest xviii. qui sunt super ix.; inueniesque illud esse duo, quos multiplicabis .Ix. ix. et erunt .xviii.; minuesque eos de eo quod est desuper, et nichil remanebit: de inde muta .ix. una differentia uersus dexteram, et fient sub circulo. Ponesque aliquid de super, quod cum multiplicaueris in .Ix., nichil erit: quare est circulus super .ix., et nullus numerus est ibidem. Pones ergo circulum in directo .Ix. in ordine duorum, et multiplicabis .ix. in circulo, eritque circulus, idest nichil. Post hec muta etiam ix. ad differentiam que est ante eam, que est prima differentia; eruntque .IX. sub circulo: et fac de eis quem admodum fecisti de circulo qui erat eos (sic). Eruntque ibidem duo circuli, post quos erunt duo qui sunt ducenti; et hoc est quod debetur uni, et non remanebit ex eo quod diuiditur quicquam: et quocienscumque diuiseris aliqquem numerum super aliquem, et remanserint de eo quod diuiditur circuli, ante quos nullus sit numerus, accipe quod residuum fuit ex circulis ab inicio differentiarum diuisi numeri uersus dexteram, et addes eos super id quod exierit de diuisione; et quod fuerit, ipsum est quod debetur uni.","prev":{"citation":"De numero Indorum 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/16"},"next":{"citation":"De numero Indorum 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/18"},"credit":{"text":"Baldassarre Boncompagni (with Muhammad ibn Musa al-Khwarizmi), De numero Indorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}