{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De numero Indorum 5","citation":"Baldassarre Boncompagni, De numero Indorum 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/5.md","author":{"name":"Baldassarre Boncompagni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni"},"work":{"title":"De numero Indorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"est ita, [et ita usque ad ix.: erit scilicet circulus in prima differentia, et caracter pertinens ad ipsum numerum in secunda differentia. Hoc autem sciendum est, quod caracter qui sic in prima differentia, unum; in secunda sic .x.; in tercia .c., atque in quarta .i. Et similiter qui sic in prima differentia duo; in secunda sic .xx., et in tercia cc., et in quarta .ii. et sic de ceteris intellige. Nos autem redeamus ad librum. Post differentiam decenorum sequitur sequitur (sic) differentia centenorum, in qua duplicatur ac triplicatur quicquid est a c. in Deccc.; et eius figura est sicut figura unius in tercia differentia posita ita .100.; et figura ducentorum est sicut figura duorum posita similiter in tercia differentia ita. 300.: figura quoque tercentorum est figura trium posita in tercia differentia ita 300, et sic usque ad nongenta. Hac quoque sequitur differentia milium, in qua similiter duplicatur et triplicatur quicquid est a mille in Ix. Cuius figura est sicut figura unius in quarta differentia posita ita .1000: figura duorum milium est sicut figura duorum in quarta differentia posita ita. 2000. et ita usque ad iX. milia: ponuntur autem in differentia quarta ante caracterem tres circuli, ut ostendatur, quod sit in quarta differentia, sicut positus est in secunda differentia unius, et in tercia duo, ut ostenderetur quod essent differentie decenorum uel centenorum: et hoc sit cum non fuerit ante ipsum numerum alius numerus in eadem differentia. Si autem fuerit cum numero, qui ponitur in his differentiis, aliquis numerus infra eum, debet poni in ea differentia que sibi debetur. Verbi gratia: si fuerit cum x. aliquis numerus de his qui sunt infra eum, utpote .xI, uel xII., ponuntur ita .1i.: in prima scilicet differentia, ubi positus erat circulus, ponatur unus, et (1) Le due lacunc, ciascuna delle quali è indicata con quattro punti nella prima linea della presente pagina, frovansi anche nel sopraccitato Codice Ii. 6. 5. (carta 102 verso, lin. 33).","prev":{"citation":"De numero Indorum 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/4"},"next":{"citation":"De numero Indorum 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/de-numero-indorum/6"},"credit":{"text":"Baldassarre Boncompagni (with Muhammad ibn Musa al-Khwarizmi), De numero Indorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}