{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber abaci 110.4-6","citation":"Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 110.4-6","ref":"110.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/110.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/110.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/110.4.md","author":{"name":"Baldassarre Boncompagni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni"},"work":{"title":"Liber abaci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Reliqua autem erit a. Item diuisi io in duas partes, et multiplicaui unam earum in se, et quod prouenit multiplicaui per / 2; et id quod prouenit, fuit 100, scilicet quadratus de 10; sic facies: pone pro ipsa positam rem, quam multiplica in se, ueniet census; que multiplica per 3 2, uenient census 5 2, qui equantur 100: diuide ergo 100 per / 2, uenient 36; quibus equatur census: quare radix eorum, que est 6, est una ex duabus portionibus; et sic perducta est hec questio ad secundam regulam, in qua census equatur numero. Item diuisi io in duas partes, et diuisi maiorem earum per minorem; et id quod prouenit fuit /2; sic facies: pone rem pro una ex suprascriptis portionibus. Quare alia erit 10, minus re; et diuide io, minus re in rem, quia ex ipsa diuisione ueniunt? 2: multiplica diuisorem per / 2, uenient res 3 2, que equantur 10, minus re: adde ergo rem utrique parti, et erunt res ¼3, que equantur 10: diuide ergo 1o per numerum rerum, scilicet per 3 3, ueniet quod una res equabitur tribus denariis. Quare una ex suprascriptis portionibus est 3; a quibus usque in io sunt 7 pro alia portione; et sic reducta est hec questio ad terciam regulam, ubi radices equantur numero. Diuisi in duas partes 12, et multiplicaui unam earum per 27; et quod prouenit fuit equale quadrato alterius partis; sic facies: pone rem pro una partium, remanebunt 12, minus re, pro alia; quibus multiplicatis per 27, faciunt 324, minus 27 rebus: et multiplica rem in re, scilicet primam partem in se, proueniet census, qui equatur denariis 324, minus 27 rebus: quibus rebus additis utrique parti, ueniet census et 27 res, que equantur denariis 324; et sic reducta est hec questio ad unam ex tribus compositis regulis, ad eam uidelicet, in qua census, et radices equantur numero.","prev":{"citation":"Liber abaci 110.1-3","label":"110.1 to 110.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/110.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/110.1"},"next":{"citation":"Liber abaci 411.1-4","label":"411.1 to 411.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/411.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/411.1"},"credit":{"text":"Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci","quality":"ocr"}}