{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber abaci 112.4-5","citation":"Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 112.4-5","ref":"112.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/112.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/112.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/112.4.md","author":{"name":"Baldassarre Boncompagni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni"},"work":{"title":"Liber abaci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"3, que equantur 10o denariis, et duobus censibus, uiginti rebus diminutis: adde ergo utrique parti 20 res, et census / 3; et habebis i00, et census / 3, que equantur rebus / 53: que omnia diuide per numerum censuum, scilicet per 33; et ueniet census, et denarii ; is, que equantur radicibus io: dimidia ergo radices; et multiplica eas in se, erunt 23; ex quibus extrahe ¼ is, remanebunt 1†/ 6; quorum radicem adde super medietatem radicum, et habebis 17 pro maiori portione; quare minor portio erit /2. Rtursus diuisi io in duas partes, et multiplicaui unam earum per 6; et quod pronenit diuisi per aliam partem; et terciam eius, quod prouenit, addidi super summam multiplicationis prime partis in s; et totum id, quod concretum est, fuit 39: pone siquidem pro prima parte rem; et ipsam multiplica per 6, et prouenient 6 res; quas debes diuidere per secundam partem, scilicet per 10, minus re; et eius quod prouenit terciam partem debes addere super 6 res, ut habueras (sic) 39: quare accipe terciam 6 rerum, erit (sic) due res; que diuise per 10, minus re, ueniet illud, quod debet addi super 6 res, ut ueniant 39: ergo id, quod prouenit ex diuissione duarum rerum in 10, minus re, est 39, exceptis s rebus: quare si multiplicas diuissorem per exeuntem, proueniet utique diuisus numerus, scilicet due res: multiplica ergo 10, minus rem (sic), in 39, minus s rebus; et prouenient denarii 390, et 6 census, diminutis so rebus, que equantur duabus rebus: adde ergo 9o res utrique parti, erunt sex census, et denarii 390, que equantur rebus 101: diuide hec omnia per numerum censuum, scilicet per 6, ueniet, quod census denarii 63 equantur rebus ¼ 16: quare de quadrato medietatis radicum abice 6;; et eius, quod remanserit, radicem accipe, que erit 11/32; quam abice de numero medietatis radicum, scilicet de 1/58, remanebunt 6, que sunt radix census: quare radix ipsius census, scilicet 6, est una ex duabus portionibus: que si per 6 multiplicata fuerit, uenient 3s; quibus diuisis per secundam partem, uenient 3; quorum tercia si addatur super 36, nimirum 39 prouenient, ut propositum fuit.","prev":{"citation":"Liber abaci 112.1-2-3","label":"112.1 to 112.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/112.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/112.1-2"},"next":{"citation":"Liber abaci 413.1-3","label":"413.1 to 413.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/413.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/413.1"},"credit":{"text":"Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci","quality":"ocr"}}