{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber abaci 83.6-8","citation":"Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 83.6-8","ref":"83.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/83.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/83.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/83.6.md","author":{"name":"Baldassarre Boncompagni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni"},"work":{"title":"Liber abaci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"IN omnibus itaque negoliationibus quattuor numeri proportionales semper reperiuntur, ex quibus tres sunt noti, reliquus uero est ignotus: primus quidem illorum trium notorum numerorum est numerus uenditionis cuiuslibet mercis, siue constet numero, siue pondere, siue mensura. Numero quidem ut centum coria, uel centum beccune et similium: pondera quoque ut cantarum, uel centum, uel libre, aut unce et similium. Mensura quidem ut metra olei, sextaria frumenti, et canne panni et similium. Secundum autem est pretium illius uenditionis, hoc est illius primi numeri, siue sit quantitas quorumlibet denariorum, siue bizantiorum, siue tarenorum, uel alicuius alie currentis monete. Tertius uero quandoque erit aliqua eiusdem uendite mercis quantitas, cuius pretium, scilicet quartus numerus, ignoratur; et quandoque erit aliqua similis quantitas secundi pretii, cuius merces, scilicet quartus ignotus numerus, iterum ignorabitur. Quare, ut ignotus numerus per notos reperiatur, talem in omnibus tradimus regulam uniuersalem, uidelicet ut in capite tabule, in dextera parte scribas primum numerum, scilicet mercem; retro in eadem linea ponas pretium ipsius mercis, uidelicet secundum numerum; tertium quoque si fuerit mercis, scribe eum sub merce, scilicet sub primo; et si fuerit pretium, scribe eum sub pretio, uidelicet sub secundo; ita tamen, ut sicut fuit ex genere ipsius, sub quo scribendum est, ita etiam sit ex qualitate uel ex quantitate ipsius in numero, uel in pondere, uel in mensura; hoc est si superior numerus, sub quo scribendus est, fuerit numerus ipsorum, et ipse similiter fiat rotulorum; si librarum, librarum; si uncearum, uncearum; si cannarum, cannarum.","prev":{"citation":"Liber abaci 83.1-5","label":"83.1 to 83.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/83.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/83.1"},"next":{"citation":"Liber abaci 84.1-3","label":"84.1 to 84.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.1"},"credit":{"text":"Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci","quality":"ocr"}}