{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber abaci 84.4-6","citation":"Baldassarre Boncompagni, Liber abaci 84.4-6","ref":"84.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.4.md","author":{"name":"Baldassarre Boncompagni","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni"},"work":{"title":"Liber abaci","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"De cantare pisano cum queritur precium de Rotulis, pars prima. Cantare autem pisanum habet in se centum partes, quarum unaqueque uocatur Rotulus; et Rotuli habent uncias 12, quarum unaqueque ponderat denarios /; 39 de cantare; et denarius est carubbe 6, et carrubba est grana quattuor frumenti. Quod cantare si uendatur pro libris xL; et queratur quantum ualeant Rotuli S: quia tres noti numeri preponuntur in hac positione, sicuti superius necesse fore prediximus, scilicet Rotuli 100, et libre s0, et Rotuli s, quorum duo sunt unius generis, scilicet Rotuli 100 et Rotuli 3; que t0o sunt merces. Aliter uero, scilicet 40, est alterius generis, scilicet pretii; et est pretium dictorum ioo Rotulorum: quare, ut prediximus, describantur Rotuli s00, et libre so in una linea, retro uidelicet scribendo: deinde Rotulis scribantur sub Rotulis 100, ut hic superius ostenditur; et erunt duo numeri unius generis, unus sub alio, ut predi ximus, scilicet Rotuli s sub Rotulis 100: tunc, ipsis ita descriptis, multiplicabis numeros, qui sunt ex aduerso, scilicet 3 per 10, erunt 200; que diuide per 100, exibunt libre 2 pro pretio illorum s Rotulorum, que 2 describuntur sub io: quia ille numerus, qui ex diuisione peruenit, semper est ex genere illius solius numeri, qui est in tribus dictis numeris: unde manifestum est, quod ex quattuor numeris qui ponuntur in mercationibus, duo illorum sunt merces, et duo illorum sunt pretia; et sunt ita proportionales, quia sicut 100, scilicet merces, est ad suum pretium, scilicet ad 10; ita 3, scilicet merces, erit ad suum pretium, scilicet ad 2.","prev":{"citation":"Liber abaci 84.1-3","label":"84.1 to 84.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/84.1"},"next":{"citation":"Liber abaci 85.1-5","label":"85.1 to 85.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/85.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/baldassarre-boncompagni/liber-abaci/85.1"},"credit":{"text":"Baldassarre Boncompagni (with Pisanus Leonardus), Liber abaci. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_abaci","quality":"ocr"}}