{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 1004.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 1004.1-4","ref":"1004.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Cap. II. diuinae clementię ad curam unius Gitur auxilio cuiusque specierum leprae per me Edicinale regimen post haec omnia deueniendum est. Quod quidem ex illustrium auctorum sententijs, magno tamen labore hincinde collectum in. X. intentiones mihi partiri libuit: quae fundantur in sermonibus Auic. tertia quarti ubi supra & 25. con tinentis. capitulo decimoquinto. & pluries alibi ab illustribus ex plicantur. Prima itaque intentio erit materierum euacuatio minoratiua. Secunda uero erit ipsa euacuatio diuersiua per con uenientes regiones. Tertia uero erit rectificatio regiminis per sex res non naturales: de qua tertia ut plurimum expeditus sum ex antecedenti particula huius secundae sectionis. Quar ta uero intentio erit materierum digestio. Quinta uero erit ipsarum eradicatiua euacuatio. Sexta est malae complexionis rectificatio a membris inquibus magis fixa uidetur. Septimi uero erit prohibitio corruptionis membrorum a uenenositate ma teriae. Octaua erit correctionis accidentium, quae in plurimis membrorum partibus manserunt. Nona erit consumptio ma terierum a pluribus partibus cum cauterijs fienda. Vigesima & ultima erit memoria medicinarum ab occulta proprietate in cura leprae ualentium: quae a sapientibus ueteribus, & à modernis doctoribus magis probata, & meliora tradita sunt. intentio de praedictis multis instruPrima autem mentis compleri potest. Primum est flobotomia. Secundum est euacuatio cum farmacia. Ter tium est euacuatio cum uentosis. Quartum est cum sanguisugis. Quintum est cum prouocatione emorrhoydarum in uiro: & menstruorum in muliere leprosa. Sextum est cum prouocatione sanguinis a naribus. Primum autem instrumentum quod est flobotomia secundum plurimum necessarium est in cura huius aegritudinis: eo quia in aegritudine tali magna est ebullitio in uniuerso sanguine in uenis & arterijs contento: & maxime in principalibus membris. Flobotomia autem est euacuatio uniuersalis quae multitudinem euacuat. quarta primi. 20. cap. quare &c. Adhuc etiam, quia flobotomia est euacuatio prompte & faciliter applicanda & fa cile moderabilis ne superflue euacuet. Leprosi autem indigent prompto & cito remedio non multum debilitante. quare &c. Item: quia flobotomia cum minori nocumento pluries secundata & triplicata fieri potest quam farmacia. igitur &c. Et iterum: quia flobotomia conuenienter facta magis euacuande corpus infrigidat: farmacia uero econtra. quare &c.","prev":{"citation":"Consilia 1004","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004"},"next":{"citation":"Consilia 1004.5-6","label":"1004.5 to 1004.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/1004.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}