{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 103.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 103.1-4","ref":"103.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Cum ergo poter tia non exeat in actum nisi secundum, quòd mutabitur ab obieANIA ctis, & instrumentis qui sunt spiritus; patet quòd potentia uisiua deludetur: & decipietur in apprehensione obiectorum apparentium exterius, quae tamen de facto non sunt ibi: & hoc est for male nocumentum uisionis: quod corruptio nominatur. Quare non immerito haec dispositio a quibusdam antiquorum delusio uisionis nominata est. Collige igitur quàm pulchre potes intelligere nocumentum tepiditatis uisionis ex apparitione rerum, quae mouentur, aut mo te fuerunt: quod tamen totum minime, conuenienter capere po tes nisi peritus in naturali scientia, & in speculabilibus theoricę medicinae: & tu superadde istis ut libet, & cetera sequitur. nocumentum in superioribus praemissum, quo Tertium molestatur hic praelatus: uideiicet sibillus, & re liqua nocumenta aurium absque anxietate multa, intelligi po test cum suis causis. Multitudo enim uaporum, & uentositatum quae generantur, & congregantur in cerebro propter ipsius debi litatem a mala cotuplexione frigida, & humida eius prouenien tem est causa nocumentorum tantae uarietatis in auribus euenientium. Quis enim habet dubitare, quòd mala complexio fri gida, & humida auribus a cerebro communicata est causa uento lationis materierum in ipsa aure, quae cum fuerint eleuatae a ma teria terrestreitate, aut acuitate participante reuerberatae ad organum auditus, quod est tenuissimus panniculus superextensus ossi auris mirifice, & tortuose compositus; sonitum in eo causant cum collisione etiam medij intranei ipsarum aurium Propter quod correlarie concluditur primo, quòd a tali materia terrestri, & acura causatur sonitus, sibillus proprie dictus. Secundum correlarium, quòd si uapor ille participans natura aquea actu, & potentia reuerberatur ad organum praedictum in eo causabit sonitum similem aeris fractioni facto a decursu aquarum: & si talis uapor cum praedicta uentositate acuta commi sceatur, tunc causabit sonitum compositum ex sibillo, & sonitu aquarum decurrentium, uel collisarum a littore maris, uel fluuiorum.","prev":{"citation":"Consilia 102.5-9","label":"102.5 to 102.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/102.5"},"next":{"citation":"Consilia 103.5-9","label":"103.5 to 103.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/103.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}