{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 105.5-9","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 105.5-9","ref":"105.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/105.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/105.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/105.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Aut quandoque intantum augetur uirtutis digestiuae nocumentum, quòd nullatenus transmutatur ipse cibus a stomacho: etiam si notabili tempore detineretur in eo: & accidit dispositio liente rica nominata a sapientibus Si ergo contingat haec nocumenta reperiri cum inuentione frigiditatis in ore, & fundo stomachi, & omnibus partibus eius cum multitudine sputaminis saliualis, cum nausea, abhominitate, & fastidio, significant haec omnia malam complexionem fritidam, & humidam phlegmaticam. Si uero stomachi regio tactu percipiatur calida cum siti, cum amaritudine oris, incendio, & amaritudine eius, & linguae rubedine, cum scissione, & inflammatione; patet haec omnia proueni re à lapsu cholerico in stomacho multiplicato. Si autem frigiditas in stomacho percipitur cum tensione aliquanta, duritie oris, acredine, paucitate sputi, aut nulla emissione eius cum uentositatibus, & gurgulationibus fortibus. haec om nia lapsus melancholici erunt signa propria. Lenities autem stomachi cum caliditate in eo multitudine sal ualis humiditatis, & dulcis, & actu calidae uenarum stomachi, tem sione significant dominium materiei sanguineae. hic patiens multa correlaria elicere potest. Ex quibus Primum est propter quid quandoque do lores repente in stomacho eueniunt pungitiui, & mordicatiui, quia fiunt a lapsu cholerico. Secundum propter quid in hoc uiro multum, & saepe perseuerat sitis: haec enim ab eadem radice proueniunt. Tertium propter quid repente quandoque in hoc uiro fit nau sea, & subuersio in stomacho cum siti, & amaritudine, & caumate magno partibus costarum, & oris stomachi percepto: haec enim omnia proueniunt a raptu materierum cholericarum ad superiora Quartum correlarium propter quid talia accidentia quando que hunc uirum molestant semper indesinenter Quintum correlarium propter quid quandoque accidit inter uollatio in istis accidentibus, & quòd aliquando affligunt, & ali quando non. Hoc enim contingit quoniam materiae effusae sunt & natantes in stomacho. Non enim tunc applicantur tunicis ste machi cum potentia sui nocumenti. Sicut econuerso contingi uerificari de imbibitis materiebus, quae cum semper sint applica ANII. tae passo parato pati. semper est earum nocumentum ipsum inseparabile. Colligi possunt haec omnia, & alia quamplura, quae prę termitto, decima tertia tertij partim cap. de aegritudinibus stomachi, & partim cap. de modis significationis aegritudinis ipsius.","prev":{"citation":"Consilia 105.1-4","label":"105.1 to 105.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/105.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/105.1"},"next":{"citation":"Consilia 106","label":"CONSILIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}