{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 106-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 106-2","ref":"106-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":254,"text":"ergo uentositates in eo uehementer impulsę ad omnes praedictas partes faciunt tristem sensationem in diuersis partibus, ita quòd cum impellitur uentositas a dextro in sinistrum percipit sensus tactus quasi motum intestinorum de dextro in sinistrum latus, & econuerso, & de sursum in deorsum, & de ante, & retro, & econuerso. Et quinta causa huius contractiui motus intestinorum potest esse, & sic est de facto mala complexio fiens calida, uel frigida a stomacho communicata intestinis inferioribus: quomodo enim non: cum intestina sint omnino de essentia stomachi, & eidem continua, ut. 16. tertij primo cap. colligendum est Plures causas ad uerificationem huius accidentis adducere po tuissem, sed istae sufficiant tanquam potiores: de quarum numero penultima, & postrema non solum hanc ueritatem persuadent, sed etiam demonstrant. & tu considera. Haec in summa est huius uenerandi praelati ex uarijs acciden tibus complicata dispositio: quorum inuestigatio, & uerificatio non cum paruo labore inuenta est, & inueniri potest. & qui intel ligit, diiudicet. Cum ergo hae dispositiones in hoc uiro quammaxime sint ti morosae; oportet eisdem ingenijs auxiliatricis sapientiae medicinę prouideri Praetermisso itaque regimine sex rerum non naturalium, qui ad caliditatem, & siccitatem notabiliter eleuatam declinare de pet, huius ui aegritudinibus ac suis accidentibus subuenire tenta bo cum quindecim instrumentis, uel adiutorijs medicinalibus conuenientibus Quantum uero ad secundum oportet in cura suarum aegritudinum facere euacuationes in uere, & in autumno appropriatas quae erunt praeseruatiuae eius a praedictis: sic enim procedendum est in chronicis aegritudinibus, quae secundum plurimum reuoluum tur reuolutione ueris, & autumni, ut clauditur in sententijs Hyp pocratis & proprie cum perceperit stomachum eius grauatum abhomipocratis & Gal. aphorismorum sexta sermone illo. Quibuscunnationem habentem, & uentositatibus plenum.","prev":{"citation":"Consilia 106","label":"CONSILIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/106"},"next":{"citation":"Consilia 107.1-4","label":"107.1 to 107.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/107.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/107.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}