{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 122.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 122.1-5","ref":"122.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"& secundo complexionum, & prima tertij, tractatu primo, colligi potest in radicibus theoricae medicinae, quae omnia satis nota sunt Ex quibus omnibus uidetur cerebrum huius uiri nullatenus de bere poni frigide complexionis naturalis, sicut supra praemissum fuit. Neque enim est alius modus demonstrandi alicuius membri complexionem naturalem, quàm similitudo super ipsam ex signis ab operationibus a substantialiter inhaerentibus assumptis, & a casibus, & tu iam uidisti omnia haec: quare &c. oportet sumere principium aliud decla Nunc autem randi lapsum cerebri huius uiri ad frigiditatem, & humiditatem naturalem. Pro cuius declaratione praemittendum primo, quod omnes causae primitiuae infrigidantes, & humectantes cum sua excellentia applicate membro cum diuturnitate applicationis earum, & dispe positione membri ad pati ab eis de necessitate inducent infrigidationem, & humectationem sed cerebro huius uiri potuit appl cari uehemens humiditas ab aere, uel aqua cum frigiditate agen in ipsum Similiter & multitudo ciborum talium, & potuum, & medicinarum infrigidantium, & humectantium fortis, & diuturna aj plicatio Et passionum animalium multitudo, & impressio fortis: ut tristitia, uehemens cogitatio, & timor magnus. Et iterum longitudo, & perseuerantia in dormiendo, ut est con suetudo nobilium: quoniam superfluus somnus infrigidat, & hu mectat: sicut uigiliae multae calefaciunt, & exiccant: ut secunda primi, cap. de his, quae proueniunt ex somno, & uigilia. Amplius iterum excessus in altera re non naturali. s. in mult repletione: quoniam qui ingluuiose comedunt, & cibum sine con uenienti masticatione deglutiunt, & potum uoracissime hauriunt, omnino calorem naturale stomachi debilitando producunt ad augmentum generationis humiditatum phlegmaticarum, quae postea in kylo remanentes causae sunt generationis aquosi sanguinis, qui postea in cerebro frigiditatis, & humiditatis augmen tum generat. Et iterum facilius, & citius materiae frigidae & hu. in stomacho genitae per modum euaporationis delatae ad ca put, & ibidem retentae propter frigiditatem cerebri ingrossantur, & in aquam conuertuntur, quae per totum cerebrum sparsa, & com municata malam complexionem frigidam, & humidam efficiunt in eo Pariter etiam excessus in superfluitate motus, & exercitij per uiam resolutionis est causa, ut in cerebro aquiratur mala comple xio frigida, & hu materialis. Pro quorum enim pręsentia mem brum aliquod essentialiter est calidum, & hu. per eorum remotionem efficitur frigidum, & siccum: sed per pręsentiam spiritui multorum, & sanguinis in cerebro ipsum redditur calidum.","prev":{"citation":"Consilia 121.10","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/121.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/121.10"},"next":{"citation":"Consilia 122.6-9","label":"122.6 to 122.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/122.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}