{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 146.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 146.1-4","ref":"146.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"quae temperata A est, & respectu lapsus calidi infrigidatiua est: eo quia remissum additum intenso remittit ipsum: ut ex principijs theoricae deductum est similiter etiam si hoc electuario uolueris uti ad stomachum calefactum, detur cum aqua lambruscę, uel decoctione eius, uel cichoreae, uel florum salicis, & ad frigiditatem eius cum aqua absinthij, menthae, uel betonicae. Et quando uolueris cum uigorare hepar calefactum, detur cum aqua endiuiae, hepaticae. uel cichoreae sicut ad ipsum infrigidatum confert aqua cupatorij, hypericonis, & similium. Tertiumdecimum instrumentum est Pro stomacho rectificans stomachum: in propter am plam humiditatem eius per uiam indigestionis materiae frigide generantur, & congregantur: cuius descriptio. Recipe pulueris carui, 3. 8. masticis. S. s. detur in potu cum. §. j. aquae decoctionis grani piperis lon. Est enim instrumentum magnae efficaciae: quod inquam plurimum hominum, & in meipso uidi, ut ex componem tibus uideri potest. Vnde Diascorides cap. de mastice, Mastix customatica est, hepar, & uentrem defectos corroborat, & in actio nes eorum iuuat absque molestia. De carui uero in aggregatore serapionis ita scripsit. Catui bonum est stomacho, calefacit, corroborat ipsum, & facit digeri cibum, & intra in confectionibus medicinarum facientibus descendere cibum: Piperis longi usus ad stomachum infrigidatum in cibis eius est optimus Decimumquartum instrumentum est ad stomachum calefactum experimentum hoc. Recipe pulueris lambruscae. 3. j. detur in potu cum. 3. j. 8. aquae acetosae aquae frigidae. Ego etiam experientia certa scio, quòd si. 3. ij. rosatae nouellę descriptione Nico lai dentur in potu cum. 3. iij. aquae acetosae mirabiliter confert. Decimumquintum instrumentum est, & proprie de his, quae stomacho, cordi, cerebro, & hepati mirabile afferunt iuuamentum: ut uir iste frequenti usu accipiat in aurora coclear unum phy sticorum conditorum secundum modum de eis ab auctoribus in uentum. Ego uero sine multa anxietate soleo exhibere mundificatos cum subdupla quantitate zucchari albi.","prev":{"citation":"Consilia 145.13-15","label":"145.13 to 145.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/145.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/145.13"},"next":{"citation":"Consilia 146.5-8","label":"146.5 to 146.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/146.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}