{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 166-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 166-2","ref":"166-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/166-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/166-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/166-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":454,"text":"CONSILIVM XXXVIII. De apostemate ulcerato in summitate capitis a mate ria melancholica cum sanguine dominium habente. mihi per nuncium istum Xhis, QUa natrata fuerunt de dispositione generosi adolescentis, spectabiis domini potestatis uicentini filij apparet, quòd aegritudo ista non leuiter est uerenda: est enim apostema ulcerosum in summa sui capitis parte: quod enim sit ape stema patet: quia est eminentia magna in praedicto loco: ulcerationem autem illius demonstrat solutio con tinuitatis iam uetusta cum continua uirulentę materiei effusione & multa. At uero ipsius tumorem ostendit partis durities cum simi litudine uerrucae. Quod nullomodo alteri causae appropriari potest, quam mate riei melancholicae cum sanguine dominium habenti: omne autem tale apostema, & maxime ulceri coniunctum paratum est, ut facile) mutetur in cancrum Neque iterum tollitur rei huius timor eo, quia in apostemate aliquandoque appareat mollicies: contingit enim illud quandoque propter retentionem uirulentae humiditatis proueniente ex debilitate uirtutis digestiuae, & expulsiuae partis. Cum ergo fortificatur uirtus, & expellitur ab ulcerata parte materia uirulem ta; tunc remouetur mollicies, & remanet apostematis substantia solida, & compacta: & hoc est formale ipsius aegritudo leuiter constituenda apparet quis debet esse huius aegritudi Ex praemißis nis curationis modus: oportet enim patientem hunc euitare cibos grossi sanguinis, & melancholici ge neratiuos, uelut est omnium leguminum usus multus, & panis non bene coctus, & carnes antiquae & caseus antiquus. Euitare etiam debet res acutas, uelut sunt salsa omnia, nuces, cepae, ra phanus, alleum, & similia. similiter effugere debet omnia ciba ria multum calida, uelut species omnes, brodialia pinguia, & reliqua corruptibilia, uelut erucam: & effugiat fumosa, & potentia uina nisi cum magna aquae quantitate autem medicinali tria pro nunc uidenDe regimine tur mihi sibi applicanda esse. Quorum primum est, quòd omni tertio sero per duas horas post cęnam accipiat unam de infrascriptis pilulis: quarum descri ptio est haec. Recipe lapidis armeni praeparati. 38. epithimi. 9. j aloes praeparati. 3. j.s. reformentur pilulae de omni. 3. vj. cum succo rosarum Secundum uero principale remedium est, ut super loco patien te omni die ter apponatur de hoc unguento, leuiter tangendo partem non exprimendo cum uiolentia: immo cum coto, uel sul tilissimo panno abstergatur ab eo uirulenta tota materia: & superponatur unguentum cum filis subtilissimis: & est eius descriptio talis. Rec. mellis lib. s. floris aeris. 3. 5. uitrioli combusti. 9. ij aceti. 3. ij. tuciae praeparatae. 3. j. litargiri. 3. iiij. terrae sigillatae. 3. j. eoquantur simul leui igne mel, & acetum usque ad conueniente glutinositatem: deinde permittatur in mortario infrigidari, & tunc superponantur aliae medicinae puluerizatę, & longa contritione incorporentur in mortario, & apponatur, ut iam dictum est. Tertium remedium conueniens est, & circa locum aposteme AAAIA sum incipiendo apud radicem eius fiat inunctio per quinque digitos circunquaque cum hoc unguento. Rec. boli arme. 3. ij. sanguinis draconis, terrae sigillatae. ana. 3. s. sandaracae, thuris, ipoquistidos, gallarum cypressi. ana. 3. . s. amili. 3. j. albumina duorum ouorum.","prev":{"citation":"Consilia 166","label":"166","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/166"},"next":{"citation":"Consilia 167","label":"CONSILIVM XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}