{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 167.4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 167.4","ref":"167.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.4.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":191,"text":"Quidam enim erat, qui omnes ipsum uisitantes corrupte reprehendebat, & inimicos ei esse pronunciabat, & iubebat expelli. operatio enim phantasiae in ipso corrupta erat & corrupte apprehendens: operatio tamen cogitatiuae integra erat, quia praecipiebat expellendos esse eos, ut inimicos. Alter autem fuit custodiens uasa domini sui uitrea, & stans ad fenestram uocabat transeuntes, an uellent illa ua sa habere, & proijciebat ea ad terram, & frangebantur: corrupta enim erat in eo operatio imaginatiuae potentiae: quia non imaginabatur illa uasa uitrea esse frangibilia Alter autem discolus a dogmate patris fugiebat: pater autem insequebatur ipsum: ipse autem retrocedens uerberabat patrem: pater autem acriter reprehendebat eum, & ipse reuoluens se ad patrem ueniam petijt ab eo: operatio enim phantasiae, & imaginatiuae corruptae erant: quia non comprehendebat ipsum esse patrem: sed postea a patre monitus cognouit errorem suum: un de apparet, quòd integra erat operatio cogitatiuae potentiae, & multa exemplaria istis similia adducere potuissem Simile ple ad opacitatem aliquantam tendens, uelut color rosae nuperrime Simile accidit huic uiro, i quo laesa est opatio phantasiae & ima expansae: tunc non remanet aliqua dubitatio, quin isti morbi pro ginatiuae potentiae: & imaginatur enim dęmones assistere ei quae uenerint a caliditate, & siccitate temperamentum notabiliter ex rentes martirium eius, & laesionem.","prev":{"citation":"Consilia 167.1-3","label":"167.1 to 167.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/167.1"},"next":{"citation":"Consilia 168.1-4","label":"168.1 to 168.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/168.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/168.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}