{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 182.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 182.5-7","ref":"182.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"effugiat omnino cibaria omnia, quae co cta, & praeparata sint in uasis aereis: immo talia praeparentur in uasis lapideis, & non in alijs De conditis uero optimus est sinapismi usus, & oliuae conditae, & rapae conditae, & napi conditi, & citonij post cibum, & pira condita, & diacitoniten sine speciebus optima sunt eiPanis uero eius sit bene fermentatus, & parum salis habens, amplius tamen quàm communis panis: & multum placeret mihi, quòd panis, quo utitur, seu uti debet, esset factus cum aqua sub limationis radicum peoniae recentis Cibaria mellita aliquando sibi concedi possunt, licet zuccharum sit ei melius, quàm mel argumento sumpto a materia, & ab aetate simul. quo uti debet sit uinum album, subtile, & transparens, POlUS non ualde fumosum: aut sit uinum coloris granatiui, uel rubicundi, non spissum, neque grossum. & multum pla cet mihi, quod uinum illud commisceatur semper cum tertia parte aquae sublimationis peoniae, aut saltem aquae decoctionis ulue co. rub Laudarem etiam magis, quòd aegrotans iste a fine mensis februarij usque per totum mensem aprilis uteretur hoc hydromel le, quod nunc sequitur, de quo accipiat parum, aut saltem cum quarta parte uini secum commixti. est autem illius descriptio talis. Rec. radicis peoniae minutim incisae. 3. s. corallorum ru. grosso modo contritorum. 3. ij. bulliant in lib. iiij. aquae fontis, aut fluuij bene clarae, & ab omni foetore mundatae usque ad consumptionem tertiae partis, deinde eidem superaddantur mellis electi. 3 xij. & coquantur insimul lento igne cum despumatione continua usque ad consumptionem tertiae partis: deinde coletur per pannum bene spissum, & utatur eo, ut dictum est.","prev":{"citation":"Consilia 182.1-4","label":"182.1 to 182.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182.1"},"next":{"citation":"Consilia 182","label":"CONSILIVM XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/182"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}