{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 184.1-3","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 184.1-3","ref":"184.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/184.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/184.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/184.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Accidentium quae generosam, & A Ccidentium egregiacm hera ista molestant reddere causas, latis mihi uide g0I tur non facile ex his, quae praesenti anno ex sua dispositione multis applicata nocu mentis scripta fuerunt: sunt enim haec ac cidentia siue capiti, siue pectori contingen tia non quidem per essentiam in membri praedictis euenientia, sed per dependentiam se habent ad matri cem per colligantiam ipsius ad praedicta membra: immo ad qui plurimas fere humani corporis particulas. Siue igitur haec accidentia saluentur per compassionem abs lutam, uel simplicem alterationem a matrice communicatan praedictis membris: siue per aliquod uaporeum, uel materiale matrice ad illa membra communicatum: quod fuerit aut sper ma in matrice corruptum, uel in uenis adiacentibus ei: uel fuerit in menstruo sanguine: quod in omni uera, & naturali impraegnatione reunetur, corruptio superadueniens, propter quam trans mutetur in materiam malam qualitatum primarum malitia, uel secundarum: & quia sanguis menstruus in quasdam uenenosas par tes conuersus fuerit; totum hoc satis facile probari potest esse canm horum accidentium sufficienter inductiuam Neque tamen hic molestari uolo, ut ego credam hauc disposi tionem simpliciter reperiri in matrice, quin per eius etiam nocumentum species malae complexionis, propter diuturnitatem & fortitudinem accidentium acquisita sit in stomacho, in corde, & in capite, & fortassis etiam in hepate eius accidere potuit cor ruptio in eius substantia, aut sanguine ipsius Quod apparere potest, & demonstrari ex permutatione colo ris eius ad squalidum, humidum, citrinum, uel subuiridem: & etiam ex permutatione habitudinis eius, & proprie si fuerit hepa tis complexio ad frigidum, & siccum corrupta. Aut etiam hoc uideri potest ex tumore, & inflatione faciei, uel, conuersione habitudinis ad cazeticam similitudinem qualis euenit in hepaticis ita nominatis, de quibus speculandum est. 14. tertij in cap. de aegritudinibus hepatis interiorum quarto. & hoc sigillatis capitu11s & quinto de accidenti, & morbo. capitulis 2. & 3. in antiqua translatione secundum quotationem meam.","prev":{"citation":"Consilia 183","label":"CONSILIVM XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/183","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/183"},"next":{"citation":"Consilia 184.4-7","label":"184.4 to 184.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/184.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/184.4"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}