{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 218.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 218.1-4","ref":"218.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/218.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/218.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"hoc concordant quod oculis & uisui magnifice conferunt & similiter conditae rapae meliores sunt Karotis autem quia calidae in 1. & aperitiuae sunt uti potestis. Sparagi etiam suo tempore placent. quia temperati, ut Serap. ca. dehalyon aut ad paruam caliditatem inclinantur Cappares etiam conditi placent. quia diuretici, & absterfiui phlegmatis, & calidi, & sicci in secundo. uero euitentur omnes frigidi & humidi, De fructibus a ceresa. dulcia enim ex eis stomacho sunt nociua. Acria uero licet sint incisiua phlegmatis tamen uen trem retinent ideo neutra placent Persica quia frigida in 1. humida in 2. dimittantur. Pira uero, quia frigida in I. sicca in 2. non placent. licet eis co ctis cum puluere foeniculi, & anisi, quandoque uti potestis post cibum. Auellanae etiam non placent, quia caput grauant propter suam un ctuositatem. si tamen quandoque accipiuntur sint torrefactae, & cum zuccharo praeparatae secundum usum Amygdalas uero quia in calore aequales, quia abstergunt ape riunt & sunt boni nutrimenti laudo uobis Ficus uero siccae calidae sunt in primo, siccae in 2. conueniunt uobis prae alijs fructibus, & proprie ante cibum conueniunt. n. he pati stomacho & renibus aperiendo abstergendo, & mundifican do & in eis est lenificatio ultima 2. cano. Recentes magis nutriti ui sunt, licet non ita stomachales, potestis tamen uti eis Passulae etiam placent, quia boni nutrimenti stomacho, & pe ctori conuenientes, & hepati aperiendo aequaliter. quia ponun tur inter aequalia Nuces autem licet inter res calidas & sic. ponantur. quia tamen grauant stomachum in digerendo pectori, & capiti nociuae sunt dimittantur Castaneae etiam, licet frigidae, & siccae sint quia uentosae, & grossi nutrimenti dimittantur. Crisomilla etiam fugiantur quia frigida, & humida in secundo, & caput implent fumositat: bus Pineae uero quia in passiuis temperate ad aliqualem calorem incli nantes infuse in aquam calidam per noctem, & conditae cum melle ad infrigidatos, & cum zuccharo ad calefactos bone sunt. Nam tollitur ab eis acuitas, & acrimonia Fistici uero calidi sunt in fine secundi, & est in eis caliditae non limitata. sunt ergo utiles: nam aperiunt meatus nutrimenti expurgant canales hepatis, & pulmonis, octauo de simplici medicina Dactili uero dulces calidi sunt in primo, de secundis qualitatibus discordant auctores. Sera. nanque ponit eos calidos & sic.","prev":{"citation":"Consilia 217","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/217"},"next":{"citation":"Consilia 218.5-7","label":"218.5 to 218.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/218.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/218.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}