{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 249.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 249.5-8","ref":"249.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/249.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/249.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/249.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"uero dicendum quod uinum quod potest esse e De pOlW conueniens debet esse substantia clarum conuenienter aromaticum colore subrubeum non obscurum potentia sua mediocriter uinosum, cuius tamen usus moderatus esse debent & non superfluae. Multis enim modis, & causis uidetur ei tale uinum conuenire. Primo quidem. quia mediocriter nutritiuum est propter quod uirtutem restaurat, & conseruat Secundo. quia aromaticitate sua cordi, & cerebro conuenit. propterea quia omne principale membrum diligit aromatica. Tertio quia non est ualde euaporatiuum. Recipit enim mino rationem euaporationis ab arilis, & racemis uuarum. Quarto. quia uapores ab eo eleuati subtiles, & consumptibiles sunt de leui. Quinto. quia cum caliditate sua uittutem exiccatiuam recipit ab arilis, & racemis propter quod conuenit ad exiceandum phleg H ma, & consumendum uapores Sexta ratio. quia uinum magnam conuenientiam habet ad uir tutem hominis. aut ratione aptitudinis facilis conuersionis eius in sanguinem, & spiritum Septima ratio est conuenientia eius cum sanguine a spirituola substantia. Est enim uinum calidum, & humidum licet uinum in racemis factum nimium humidum sit quam absque eis. Octaua ratio est sumpta a consuetudine. Si enim homo consueuit uti uino difficile esset transmutare eum subito ad oppositum neque natura repentinas tolerat transmutationes sine nocumer to magno tertio tegni. autem si qua uidetur aqua conueniens erit aqua Post hoc cocta cum zuccharo. & nullomodo cum hordeo. propterea quia omnis aqua hordei inflatiua, & euaporosa est. Sed coqui debet cum zuccharo tabarzet usque ad dulcedinem conuenientem. & sit aqua accepta ex fonte aeri, & celo detecto, non a locis umbrosis, & inter magnos montes inclusa. & proprie cum aqua ab inferiori parte montium scaturit, & diaphana multum omni odore priuata, & sapore extraneo, a limositate aurium uel a putredine plantarum impositarum ei uel ab inuentione, & statione ranarum sanguisugarum, & uiperarum in ea inuentarum, aut corruptione eorum, & aliorum cadauerum, quae aliquando in aquis corrupta malam corruptionem in ipsa imponunt. propter quod, & laudabilior foret aqua cisternae aut saltem petroli fontis uel arenosi orientali, & meridionali plagae expositi. Si autem uir iste esset de illis qui prudenti regimine se guber nant.","prev":{"citation":"Consilia 249.1-4","label":"249.1 to 249.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/249.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/249.1"},"next":{"citation":"Consilia 250.1-5","label":"250.1 to 250.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/250.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/250.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}