{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 273.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 273.5-7","ref":"273.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Et quia etis prouocat urinam, & 21. continentis cap. 199. conuenire potest. Risum autem, quia calidum in primo & siccum in secundo, ut patet. 21. continentis cap. 126. utile est, conuenienter enim nutrit, & exiccat, & habet aliquam stipticitatem. octauo de simplici me dicina, proprio capitulo Alia uero legumina; ut fabae, faseoli, lentes, cicera alba, pisa tanquam difficilia digestioni oppilatiua, & uentosa dimittantur Et similiter eligenda sunt oia, quae calida De oleribus sunt, & sicca, ita tamen conuenienter men surata, ut in quibuscunque fuerit caliditas, uelut in petrosellino, rosmarino, origano, serpillo, & similibus fiat commixtio, & refractio cum his, quae sunt frigida, ut atriplex, bleta, spinachia, aut saltem cum remissę calidis sicut cum cupatorio, mentha, & similibus De his uero, quae sibi conueniunt est saluia, de qua licet non scri pserit Auic. 2. can. calida tamen potest teneri, & sicca, ut patet a Dyasc. cap. de elilisfago: licet aggregator Serapio ponat eam ca lidam, & siccam in secundo, ut patet simplici. 149. dicit enim quòc est calida caliditate manifesta, & parum stiptica Conuenit etiam ei foeniculus propter prouocationem, & quia diuertit aquositatem a stomacho. Non sit tamen eius usus multus propter inflationem, quam facit: nam est calidus in tertio, & siccus in primo. 8. de simplici medicina colligendum. Petrosellinum uero propter caliditatem suam, & siccitatem & urinae prouocationem competit. ponitur enim calidum, & siccu in stantia secundi gradus. 8. de simplici medicina proprio cap.I cet Aui. posuerit ipsum in primo gradu caliditatis, & in secundo siccitatis: quia tamen conueniens capiti, & stomacho bonum est uobis: licet Russus dixerit, quòd ipsum nocet stomacho attraher LXAII do ad ipsum materias acutas aliunde. Si tamen bene consideretur intellexit Russus de apio: quoniam est species petros. aut econuer so, petrosel.n. ponitur in capite de apio, ut patet. 2 can. cap. 116. &. 8. de simplici medicina praeallegato cap. 23. continentis simplici. 649. & a Serap. in aggrega. simplici. 244.","prev":{"citation":"Consilia 273.1-4","label":"273.1 to 273.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/273.1"},"next":{"citation":"Consilia 274.1-4","label":"274.1 to 274.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/274.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/274.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}