{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 287.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 287.1-4","ref":"287.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Aut fieri potest per mo dum transitus materiei paucae aut paulatinae per praedictas uias & haec est species, quam nonnulli sapientes, & uulgus etiam dicit rheuma, uel stillicidum omnibus istis inuicem bene collectis diligens Unde ex considerator poterit intelligere signa catarrhorum: de numero enim signorum aliqua a sapientibus dicuntur pronostica futuri catarrhi, quae sunt plura Primum quia patiens ante descensum materierum longo tempore sentit caput eius granatum esse, ut in pluribus. patet a prae sentia multi phlegmatis posse prouenire Secundum signum est, quia isti quando capita sua sentiunt leuia. hoc est propter ebullitionem cholericae materiae uincentis phlegma, a qua eleuantur uapores subtiles multae mobili tatis, qui spiritui sensibili commixti cerebrum, & panniculos alterant alteratione leuitatis cum mobilitate. Et patet, quod hoc signun appropriatum est potentiae tactiuae. Si autem spiritus ipsi talibus uaporibus commixti alterant organum imaginatiuae potentiae; tunc patet, quod corrumpitur operatio eius, ita, ut imag nentur aliqui, quod uolare uelint. Sensata enim imprimunt suas species in spiritum, & organa unde immutantur potentiae senti entes. sed sensatum est uapor subtilis, & ad superiora mobilis. qua re &c. Et possunt hi sermones colligi secundo de anima circa fi nem, & prima tertij: ractatu quinto cap. primo. Tertium signum principale est, quod patientes quandoque sen tiunt caliditatis uaporosae subitam impressionem, quandoque in cerebro suo frigiditatem inualescentem, ac si per ipsum, & pan niculos fluens aqua actu frigida moueretur ad diuersas differen tias positionis. Et primum quidem sustentatur: eo quia dum ebullit cholerica materia magna, percipitur ab ea caliditas: & quia uapor, qui a tali materia eieuatur, est resolubilis; ideo cito euane scit illa caliditas, & remanent partes phlegmatis mobilitate, & fluidae in uenis hincinde discurrentes: & quia remota fuit causa actu notabiliter calefaciens; ideo tunc phlegmata habent potentiam infrigidandi, quam primo non habebant.","prev":{"citation":"Consilia 286.6-8","label":"286.6 to 286.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/286.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/286.6"},"next":{"citation":"Consilia 287.5-7","label":"287.5 to 287.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/287.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}