{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 298.5-7","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 298.5-7","ref":"298.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/298.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/298.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/298.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"CONSILIVM LXXXIII. De fistula in osse maxillae qua molestatur Aec dispositio, hic nobilis sua cognitionis non habet difficultatem: eo quia ipsa est fistula permutatione facta, & corru ptione consequente ad uiolentam agitatio nem maxillae, & conquassationem eius. propter quam materiae, quae illuc fluxerunt, non potuerunt gubernari conuenienter a uirtute, immo putruerunt ibi. & propter diuturnam moram, quam diu contraxerunt, etiam propter tenuitatem, & uirtutem substan tiae ossis maxillarum fiunt causa corruptionis illius, quae corruptio fuit ita profundata, quod peruenit usque ad concauitatem os sis genae usque ad inferiorem partem orbitae oculi: immo usque ad locum ossis nasi, qui riza nominatur: quod multis, & mirabili bus foraminibus compositum à natura uacuis factis a carnosita te, a neruis manifestis, & glandulosis carnibus quasi semper materiebus stillantibus a capite semiplenum inuenitur, & aere exte riori attracto ad necessitatem euentationis cerebri, ut uaporibus a cerebro expulsis nunquam euacuatur ex hoc fundamento est facile concludi curae huius Vnde disponnis difficultatem: propterea quod semper irrorat locus a materia a cerebro defluente phlegmatica: ad cuius concauitatem non nisi cum magna difficultate prouenire possunt medicinae mundificatiuae, abstersiuae, & regeneratiuae quantum oporteret propter quod sublimiori indiget consideratione dispon hic, ut in posterum aperietur. ubi materiam conabor amplius dilucidare, & ex tendere congruitate temporis concedente. Nunc autem quantum oppor tunum uidetur, appare: mihi huic uiro decem esse prouidendum instrumentis ad sui curationem necessarijs, ut nunc sequitur Et primum quidem horum instrumentorum est, ut ex parte sex deratorum. Gauderem tamen, quod postquam haec localia aliquansex rerum non naturalium inclinetur ad calefaciendum medio E to tempore fuerint applicata notificaretur mihi aliquid de statu criter, & ad exiccandum potentius. propter quod euitet omnia ci huius uiri, ut si esset opportunum uberius prouidere possem &c.","prev":{"citation":"Consilia 298.1-4","label":"298.1 to 298.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/298.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/298.1"},"next":{"citation":"Consilia 299.1-5","label":"299.1 to 299.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/299.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}