{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 328.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 328.1-4","ref":"328.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"propter complicationem aegritudinis cum accidentibus, & proprie cum accidente suspecto magis: quod est sputum sanguinis: ipse enim aduocaret ad se administrationem omnium rerum frigiditate prohibentium inundationem, & ebullitionem sanguinis, & rerum stipticantium coartantium uasa, & sanguinem etiam, ingrossantium. Et haec quidem omnia nocerent principali dispositione, quae est mala complexio frigida, & humida in praecedenti. cap. demonstrata. Propter quod nulla de sex rebus non naturalibus calefaciens, & exiccans ex una parte conueniens esset. Similiter neque infri vidantia: & stipticantia foret conuenientia: quare debet necessario dici, quod talia debent esse inuicem complicata contrarium qua litatum inductiua. Ego autem longitudinem sermonum effugiens sub exemplaritate discurram per ea, quae nocitiua sunt, & euitari debent. In reliquis autem praeter ista poterit concedi licentia. Primum ergo euitare oportet habitationem in aere magnae caliditatis, & siccitatis: sed eligatur aer in istis ambabus qualitatibus moderatus naturaliter, uel artificialiter: qualiter imaginari debes qualitates aeris uernalis comparati ad hyemalem, & aestiualem. Minime autem aer inclinari debet ad humiditatem propter suspitionem exitus sanguinis: similiter etiam & uestes eius non sint pectus multum constringentis, neque collum, & capitis tecturas non intensiue calefacientes habeat immo non trauscendat caliditatem intensiue maiorem, quam inducerent pelles de dossibus uariorum, aut agninae mediocres. Exercitio autem omni forti, & duratiuo nullo modo exercitari debet: propterea quia tales motus materias in fluxu ponunt: uae ad debilia membra plurimum defluunt. Quies ergo corporis otius, & animae etiam a fortibus meditationibus tristicia, & angustia, & sollicitudine circa exteriora negocia sollicitanda est. Et idiuersionis gratia aliquod esset opportunum exercitium; tunc fiat confricatio manuum usque ad pedes: nequaquam placet mini fricatio brachiorum, nec pectoris propter suspicabilem motum sanguinis: & hic sufficiant de exercitio. Vigilias autem immoderatas effugiat propter caliditatem, quae sequitur ad eas: immo adhaerere prolixitati somni est ei ualde conueniens, propterea quia in eo uigoratur digestio, & perficitur tam in cibis, & poti bus, quam etiam in praeparatione materierum pectoris, & rectisi catione ipsarum, & omnino in dormitione sua euitet resupinationem, & capitis curuationem: immo uelut semisedens dormiat.","prev":{"citation":"Consilia 328","label":"CONSILIVM. XCIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328"},"next":{"citation":"Consilia 328.5-7","label":"328.5 to 328.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/328.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}