{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 335.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 335.1-4","ref":"335.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/335.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/335.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/335.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Secundum motiuum est, quia in diebus quadraturae crisis non apparuerunt signa uictoriae uirtutis ad materiam: neque enim an te primam quartam apparuerat sputum subrubeum, ut mihi dici tur, quod significat breuitatem aegritudinis. Neque in prima quar ta apparuit aliquid sputi subtilis, & aliqualiter digesti, quod significat terminationem in septimana. Similiter neque apparuerunt alia signa demonstratiua fortitudinis uirtutis ad materiam ergo de necessitate concluditur, quod haec aegritudo erit longa, & salubris: aut quod erit mortalis ante. 40. diem. aut quod permutabitur ad empioema, uel phthisim, ut prima aphorismorum textu, & commento. 12. colligendum est. &. X. tertij de crisibus pleui esis. Tertium motiuum est, quia licet haec mulier sit in fine aetatis consistentię, ut mihi dicitur: tamen quia longo tempore uitam ui dualem honestissimę seruauit, & longis orationibus, & abstinentia suum corpus macerauit, & uigilia, & aspero decubitu seipsan excellenter attriuit argumentum, euidens est in ipsa genitas, & congregatas fuisse materias multas, & acutas quare non est mirabile, si una pleuresis in consimili domina alteri succedere potuit. Ex quibus omnibus ultimate concluditur difficultas bonae ter minationis, & curationis huius aegritudinis in qua, ut mihi uidetur, procedendum est, ut statim sequitur in dispositione hac theorice, & operatiLicet ilaque ue contemplandum sit processum per uirum excellentis ingenij, & profundissime scientiae doctorem. Marcum dotum, & usque nunc huc nihil sperari possit: scribam tamen nunc ea, quae mihi in posterum obseruanda uidentur comprehen sa est in quinque modis curationis infrascriptis Primum itaque curationis ingenium est, ut uentre lenito, & constante uirtute statim fiat phlebotomia de uena saluatella pat tis patientis nunc ultimo loco, & extrahantur sanguinis. 5. iiij. aut v. Si autem post primam phlebotomiam adhuc apparerent signa magnae repletionis melius est phlebotomare uenam partis contrariae patientis; licet ipsa iterum prius fuisset phlebotomata. & si timeret operator phlebotomiam illius; tunc fiat phlebotomia de basilica sub cubito posita, a qua ramificatur saluatella praed icta: huius enim basilicae phlebotomia uelocius, & rectiori aspectu magis euacuat, quam saluatella. Et adhuc tertio si signa uberioris repletionis apparerent phlebotomanda esset magis uena partis contrariae patientis. Et omnes isti sermones colligi pos sunt a principe. X. tertij tractatu quinto can. de principijs operatiuis in apostematibus partium pectoris, & pulmonis.","prev":{"citation":"Consilia 334.5-7","label":"334.5 to 334.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/334.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/334.5"},"next":{"citation":"Consilia 335.5-7","label":"335.5 to 335.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/335.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/335.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}