{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 339-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 339-2","ref":"339-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"CONSILIVM XCIX. De multa materia phlegmatica salsa contenta in pectore, & in pulmone descendente a capite &c in cibariis suis euitare Ic iuuenis debet omnia grossi nutrimenti, & uentosabilia uiscosa & oppilatiua sicut sunt legumina elixa, panem azimum aut non bene fermentatum. Carnes bouinas & uaccinas pisces multos & proprie elixos. Euitet pastilles omnes cibos & lacticinia. Item euitet omnia acuta uelu coepe raphanum allium & fercula & cibaria omnia multum sa lis habentia. Item utatur uino albo claro bene uinoso & proprie adiquid dulcedinis habente & summopere effugiat potum uin pontici uel acris brusci, & caueat a fortibus motibus & exercitiis. In regimine medicinali accipiat octo continuis diebus de his aquis. Rec. aquae iris, aquae hyssopi, & prassii. an. 3.i. aquae ungu D lae caballinae. 3. ii zucchari. 3. s. primae decoctionis Nona sequenti die euacuetur cum mixtione. Rec. cassiae nuper extractae de canna cum aqua ungulae caballinae. 3. i.s. reupontici 9. ii. nel. 3. s. spicae nardi. 9. 5. misce & assumat eam cum ciatho s. aquae ungulae caballinae calefactae, & post ipsam tardet ci bum horas. vi Deinde quiescat quatuor uel quinque diebus, deinde pos illud purgetur cum praedicta medicina & teneat istum ordi nem per totum mensem Martii duabus uicibus purgando se om ni mense Diebus intermediis quibus non accipias aquas nec purgationem, & etiam tempore quo illas accipiat omni die semel inungat sibi totum ilium sinistrum a costis incipiendo usque ad ingul na cum infrascripto unguento bene calido, & super loco portet frustum unum pellis bene calefactae. Rec. olei de croco & de camomilla. an. 3. i. s. pinguedinis anatis tassi. an. 3. 5. croci. H. i. pulue ris piperis albi ireos & rutae. an. 3. s. cerae albae quantum sufficis fiat unguentum molle Diebus uero intermediis quibus non accipit aquas nec purga XCIA. tionem & etiam diebus quibus accipit aquas si uenter eius esset stipticus accipiat semissem unum cassiae fistulae, & comedat medullam eius ante coenam immediate abiiciendo cortices, & nodos interiores. Electuarium autem siue medicina suprascri pta si componeretur adinuicem pro pluribus uicibus melius esset, quia reciperet fermentationem.","prev":{"citation":"Consilia 339","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339"},"next":{"citation":"Consilia 340.1-5","label":"340.1 to 340.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}