{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 340.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 340.1-5","ref":"340.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"CONSILIVM C De asthmate. Diuiditur autem consilium in capitula tria De causis & signis Cap. I. huius nobilis doVia dispositio minae Pollissenae ualde difficilis est. Ideo maximam oporter esse attentionem in regimine ipsius tam ex parte medici quam ex parte eius in obseruando necessaria. Est enim asthma forte proueniens partim ex mala complexione frigida & humida cerebri mittentis mate riam multam pulmoni, partim ex frigiditate multa quae excrenit in pulmone eius propter absentiam vuulae suae. Nam propter hoc frigus ad pulmonem sine gradatione peruenit sicut per vuu lae praesentiam ad ipsum gradatim perueniendo iuuatur Et ex hoc clare deducitur causa permutationis uocis huius de minae quae quandoque rauca aliquando sonora quandoque tenuis profertur. Quorum causae facile haberi possunt cognitis it uamentis vuulae nono de iuuamentis membrorum, & nona tertii cap. primo. Vnde ex his concluditur fortassis impossibilita aut maxima curationis difficultas si non posset vuula restaurari quae spasmata est uel exiccata. Non enim est abscisa manualite uel apostemate aliquo corrupta, ut patiens confirmat & astantes, & esset speculatio pulchra in inueniendo eius absentiae causas cum nihil ab auctoribus tactum habeatur Cognoui etiam nocumentum in hoc asthmate non paruum fieri & augeri propter plenitudinem etiam stomachi, & debilitatem digestiuae eius. Quare his omnibus prouidendum est prius de regimine ex parte sex rex non naturalium aliquid praecurrendo Cap. II. De cura per dietam Ligatur igitur haec nobilis domina in cibis primo panen notabilem quantitatem fermenti habentem bene ferme tatum & coctum duorum dierum aut trium ad plures in Equo ponatur dum sit aliquid de puluere liquiritiae ut in X. panibus ponatur. i. 3 Carnes comedatur ut pullorum uitulorum lactantium castro num agnorum capretorum leporum cuniculorum capreolorum quae optime sunt ei: perdicum fasianorum pipionum auium paruarum anatum & similium.","prev":{"citation":"Consilia 339-2","label":"CONSILIVM XCIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/339-2"},"next":{"citation":"Consilia 340.6-8","label":"340.6 to 340.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/340.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}