{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 345.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 345.1-4","ref":"345.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/345.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/345.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/345.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":360,"text":"nocumenta, quae in anhelitu Mnia contingunt, includuntur sub sto complexo termino nocumentum anhelitus, quod quidem multiplex est Aliquando enim nocetur anhelitus in inspirando, & non in expirando: uelut acci dit his, qui non possunt pulmonem, & can nam eius, & alia membra anhelitus adeo sufficienter dilatare, ut multa quantitas aeris attrahatur, per quam sufficienter cor, & alia membra euentetur, & hoc contingit, quando longitudinales uilli seruientes attractioni distemperati sunt in complexione, quia infrigidati, aut aliter discrasiati: aut quando oppilati sunt, uel apostemati, ut patet in pleuresi, & peripnemo nia & similibus Aliquando uero nocumentum contingit in anhelitu, quo patientes non possunt conuenienter constringere membra pectoris ita, ut expellatur aer in uilis factus, fumositates, uel uaporet in pectore contenti, & hoc est, quando latitudinales uilli non conuenienter constringuntur. Non raro uero, & tertio contingit nocumentum in anhelitu tam in inspirando, quàm in expirando, & haec est praua species nocumenti anhelitus, quàm graeci dispnoeam uocauerunt, ut col ligimus a Paulo. 1. practicae, cap. proprio. Amplius autem aliter nocumenta in anhelitu distinguuntur, & collocantur sub hoc termino praeparatio anhelitus: quae non importat aliud, quàm nocumentum, quo aeger non sufficienter euentare potest partes pectoris, nisi praeparent se ad uarias figuras corporis, uel loci differentias. Contingit enim quandoque aegrum non posse conuenienter anhelare, nisi appodiet se super dextro latere, & est, quando pro pter frigiditatem intensam, aut propter oppilationem a materia multa frigida, uel grossa, aut propter apostema in musculis costa libus, & in inferioribus, & superioribus nesopleuris membra anhe litus compressa sunt. Si ergo aeger super eodem iaceat lactere, grauantur illa membra adeo, quòd anhelitui non seruiunt conueniem ter. Et quandoque suffocati moriuntur aegri ex decubitu tali. Cum ergo reuoluitur ad latus oppositum, alleuiatur anhelitus: quia re mouetur complexio membrorum. Ex quo apparet, quòd haec est praeparatio anhelitus dextri respectu sinistri. Vnde concluditur, quòd cum alleuiatio fit in anhelitu ex decubitu super una parte; nocumentum, & causa eius est in aduersa parte, & contra Similiter non raro contingit aegrum non conuenienter anhe litum perficere, nisi totum corpus, & maxime pectus, & collum erigat, & figura recta situetur, & hoc quidem contingit, quando nocumentum, & eius causa inueniuntur in omni parte corporis multiplicata; tunc enim si corpus erigatur, anhelitus alleuiatur: eo quia nulla materia comprimere potest membra anhelitus a dextro, uel sinistro anteriori, uel posteriori situ.","prev":{"citation":"Consilia 344","label":"CONSILIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/344"},"next":{"citation":"Consilia 345.5-7","label":"345.5 to 345.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/345.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/345.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}