{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 362","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/362.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Cap. IIII. & repletionis &c. T si uir iste indigeat regimine rerum non naturalium omnium conuenientissime mensurando, fortassis tamen Enulla uidetur esse res non naturalis, cuius excessus fortius nocere posset quàm penes istam, eo quia augmentum repletionis multipliciter nocere potest Et primo quidem multiplicando materias huius aegritudinis, aut quia materiae cibales sunt materierum acutarum generatiuae, aut quia propter debilitatem innati caloris superacquiritur calor extraneus materierum exacuitiuus, aut quia propter multam euaporationem a replente materia prouenientem repletur caput, quòd est ualde timendum in eo ne perducat ad uentriculorum ipsius opilationes. Etiam ne materia multa a capite decidat in pectus subito casu, ita quòd perducat aut ad suffocationem aut ad apostemata uel aliud nocumentum ingens. Igitur in mensura suae cibationis cautus esse debet, ita quòd nunquam accipiat cibum, ex cuius assumptione in stomacho grauitatem aut tensionem sentiat. Secundo aduertat quòd cibi quantitas talis existat, ut ipsam stomachus tolerare possit, ita quòd calor eius sit cibi conuenienter digestiuus saltem in tempore in quo naturaliter dige rere consueuit Tertio quod fugiat accipere cibum nisi postquam persenserit praecedentem esse digestum. Et in summa melius ista consueta cibatione recedere per subtractionem cibi quàm per augmen tum eius. Et iterum diligenter attendere oportet quod si praesenserit ciborum corruptionem aliquam in stomacho fuisse secutam pro pter repletionem magnam, tunc statim ad euacuandum festinet eos. Et modus quidem euacuationis secundum plurimos ponitur per uomitum, licet uomitus in hac dispositione non sit mihi rationabiliter apparens, eo quia ex eius aggregatione repletur caput. Amplius quia propter motum in uomendo factum hu. a capite magis ponuntur in fluxu ad pectus quàm prius erant. Tertio quia uomitus saltem hominibus cum difficultate facientibus ipsum praeparat ad multam distensionem & aliquando ad eruptionem uenarum, & membrorum pectoris conuenientius mihi uidetur talem corruptionem Igitur rectificare cum istis instrumentis. Primo cum diacitoniten cum speciebus ante cibum assumpto Secundo dyacinamon eodem modo. Tertio cum assumptione. 3. i. syrup. de absinth. cum aqua menthae uel cupatorij Quarto cum depositione cibi corrupti facta cum pillulis dua","prev":{"citation":"Consilia 361.6-7","label":"361.6 to 361.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/361.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/361.6"},"next":{"citation":"Consilia 362-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/362-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/362-2"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}