{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 364.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 364.1-4","ref":"364.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/364.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/364.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/364.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Salis autem ulus paruus sit ei propter causas superius assignatas eius considerandum. est. Vinum De potu autem enim ipsius debet esse paucae fumo sitatis infra medietatem uinositatis electum, quoniam uina con traria sunt ei maxime capitis repletiua, & quia ponunt materias in fluxu, propter colliquationem iterum quam fecerat ui ni fumositas in humoribus cerebri. Sit autem substantia subtiltenue & diaphanum colore album sapore mediocre & aroma ticitate etiam sua tale.s. quòd non est eligendum aliud si haberi potest tale. Si uero non, refrangatur ut reducatur ad me dium uel remissum in potentia cum aqua clara subtili ab electo fonte collecta qui denudatus sit a multitudine herba rum in eo nascentium, & proprie foetidarum, in quo etian non inueniatur multitudo ranarum uermium anguillarum, & setentium piscium. Si autem idoneo tempore & proprie per mensem antequan solet asfligi reuolutione paroxismali uteretur hidromelle facto secundum descriptionem statim ponendam, ut in mense Augu sti & mense Februarij & Martij esset ei ualde conueniens, & pro prie dimittendo cuiuscunque uini potum & accipiendo in cibatione sua & extra cibationem potum istum. Rec. aquae fontis electae, ut supra dictum est lib. 40. mellis citrini mundi & electi lihram unam, coriandri praepara. 3. 5. menthae, origani. an. 3. i. s. ros florum lambruscae. an. 3. ii. coquantur omnia simul cum puluere praedictarum specierum, & postquam aliquandiu bullierint spumentur, & fiat coctio usque ad consumptionem tertiae partis. Ita quòd tamen praedictarum specierum puluis medietas ligetur in syndone rara & lassa. Reliqua autem medietas spargatur ad aquam, deinde coletur hic per colatorium bene spissum & reser uetur in uasis bene mundis & coopertis. Haec igitur uidetur esse in summa regula cibationis & potuum sibi conuenientium. tertius de regimine per administrationem Tractatus instrumentorum medicinalium continens capitula septem secundum intentiones septem quae uidentur op portunae tam in regimine praeseruatiuo quam curatiuo huiu dispositionis. intentio erit materierum quaePRima itaque genitae sunt antequam paroxisment euacuo uniuersalis. Secunda erit materierum di uersio. Tertia erit earundem digestio. Quarta erit euacuatio earundem eradicatiua. Quinta erit regiminis rectificatio. Sexta erit prohibitio generationis materierum & aceumula tionis earum in capite.","prev":{"citation":"Consilia 363.9-10","label":"363.9 to 363.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/363.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/363.9"},"next":{"citation":"Consilia 364.5-8","label":"364.5 to 364.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/364.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/364.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}