{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 366","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 366","ref":"366","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/366","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/366.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":440,"text":"Et capil. ueneris et speragis temperatis, tamen de his in proposito non facto aestimationem magna nisi conuenienter aspiciant materiam quae abundat in corpore et ipsam euacuare possint per urinae uias, propter quòd primis praedictorum decoctis uel aliter artificiatis addi posset aliquid de turbith hermodactilis, de agarico, de serpentaria ad materiam phlegmaticam. Secundis uero commisceri potest aliquid de diagridio, de gentiana, de reupontico, de reubarbaro ad materiam colericam. Temperatis uero diureticis addi possunt omnes medicinae cuiuscunque ma teriei eligendo euacuatiue uelut polipodij, senae thimus et mirabolanus indus, sicut medicinae phlegmagogae ponerentur ad phlegma et coleram educendam. Compositum bonum diureticum ad omnes materias appropriatum est hoc. Rec. aquae cuscutae capil. ueneris et granorum milij solis an. 3. i. S. misce Et fortius illo est hoc. Rec. scolopendriae, genestrae, et saxifragiae ana 3. 5. misce. Et fortius illo iterum est hoc. Rec. aqua cupa. ualerianae et meu. an. 3. i. pulueris corticum auellanarum 3. 8. misce Aliud compositum. Rec. specierum benedictae simplicis. 3. 5 specierum lytontripon. J. ij. aquae capil. ueneris 3. ini. misce. Si quis uero desideraret urinam prouocare conuenientius uel aequalius talia posset cum cibis decoquendo commiscere, uel ea puluerizata eisdem supponere. Aut confectiones iulep, electua ria, syrupos et deco. artificialiter praeparare Quartum instrumentum supra praemissum fuit sanguinis eductio per nares, quae quidem uniuersalem euacuationem include re potest, aut propterea quia educit materiam sanguini mixtam, cuius partem magnam euacuare possunt. Aut quia talis euacuatio a superioribus immediate educit et ab inferioribus, propterea quia uenae ad nares terminatae continuitatem habent satis propinquam cum ramo uenae chilis ascendentis, ut patet prima primi doc. quinta de uena chilis ascendentis. Igitur si sangnis a naribus eductio fieret sponte uel naturaliter illa esset electiua ma gis. Si autem non, tunc prouocari debet uel potest multis ingenijs Primum est ut nasus aliquanto tempore constrictus teneatur. Deinde uehementi et frequenti exufflatione per ipsum fiat motus at extra Secundo uero prouocatur sanguis a naribus per sternutationem prouocatam per oppositionem narium ad radios solis. Aut per insufflationem pulueris ellebori al. serapini uel alterius acuti medicaminis. Aut per titillationem in naso factam cum setis porcinis, paleis, uel ramis herbarum pungitiuis, uel cum titillatione facta tum ramis sanguinariae quae est centinodia. Aut partes interiores nasi unguibus fricando, aut aliter tuo modo operando Et qualitercunque contingat perseuerare debet exitas sanguinis, quo usque per colorem et substantiam materierum apparuerit ipsas esse illaudabiles. Aut saltem usquequo exitus fiat H absque debilitate uirtutis, quae fugienda est. Et fiat per haec prouocatio sanguinis semel uel bis in die, et mane prope ortum solis, quoniam illa est hora motus sanguinis. Aut aliter fiat secundum coniecturam sapientis sua scientia hoc limitantis. De instrumentis diuertentibus materiam aptam fluere ad pectus.","prev":{"citation":"Consilia 365.5-8","label":"365.5 to 365.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/365.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/365.5"},"next":{"citation":"Consilia 366-2","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/366-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/366-2"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}