{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 376.5-9","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 376.5-9","ref":"376.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Et in summa est regula dormitionis eius uerior & securior etc quarto uir iste regulandus est ex parte accidenAdhUC, tium animae de quibus dicendum quòd omnes animae passiones per quas in spiritibus & humoribus corporis parua ponitur agitatio & minus festina eligi debet. Quis enim dubitat, quod ira cum speciebus eius ut furore & iracundia pri mo occursu est causa uelocis & fortis motus spirituum & sangui nis de exterioribus ad interiora, propter quod in principio discolorantur iracundi, & cum iam facta fuerit accensio in corde tunc uelox & magnus fit motus de centro ad circunferentiam propter quod corpora in processu irae rubicunda & uelut inflammata percipiuntur. sed non est dubium materias in tali motu frequenter perduci ad corruptionem facientem febres. Amplius huius uiri aegritudines secundum maximam earum partem sunt in pectore & partibus adiacentibus cordi propter fortem percussionem ibi habitam. ergo magnum nocumentum in eis adiungi potest in ira & in passionibus consimilibus. ut in angustia tristitia & meditatione fortibus. propter quas humores & spiritus accentrati & profundati retinentur in profundo corporis. propter haec igitur iste uir effugiat tristitiam & melancholicas agitationes propter quas pectus & totum corpus eius uehementer laedi potest, nam confortari men te optimum auxilium ad cuiuscunque aegritudinis curationem res non naturalis respicit corporis int Quinta vero nitionem & plenitudinem, propter quam in hac parte non intelligo repletionem uel inanitionem ab humorali materia de hac enim fiet sermo in capitulo tertio principali, sed hic uerto me ad inanitionem multam ex parte nutrimentorum. immoderata enim ab eis abstinentia propter debilitatem quae sequitur ab eis hoc corpus disponeret ad marasmodeam dispositionem. Similiter etiam & immoderata quantitas nutrimentorum perduceret ipsum ad cachochimiam, quae forte in eo esset irreleuabilis. quoniam superfluitas & defectus ad easdem ducunt causas. Itaque uir in sui ci batione hos. X. attendat canones sequentes Quorum primus est ut nunquam accipiat cibum, nisi uerus appetitus inducat ad ipsum, patet hic canon quoniam non ueCVIII. rus appetitus consequitur praesentiam malarum qualitatum aut materierum quae in stomacho multiplicatae sunt & fiunt causa cotruptionis assumpti alimenti.","prev":{"citation":"Consilia 376.1-4","label":"376.1 to 376.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/376.1"},"next":{"citation":"Consilia 377.1-4","label":"377.1 to 377.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}