{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 377.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 377.5-8","ref":"377.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Illud enim non est uerum tenendo uiam communiorem & super experientia fundatam, ualet quod remissum additum intenso remittit intensum. Itaque remissa caliditas talium ciborum generaret sanguinem in caliditate remissum refrangentem caliditatem cordis & hepatis Itaque panis quo utetur iste debet esse panis multa aqua conditus & mollis in furno positus & leuiter coctus qualis est panis uenalis in plateis habens notabilem quantitatem fermenti & pa rum sal. cuius aetas non transeat duos dies aut tres ad plurimum Similiter etiam si ei placet uti cibis pastilibus dato quòd rarc conueniant ei, sint tamen facti ex simila farinae cum multa aqua & pauco sale conditi, & tunc poterit uti aliquando laganellis minutis & tri. & minutellis & tortellis de seni. & sunt panis bis coctus. Ferculis autem uti potest sicut ciceribus rubeis & albis etiam propter ablutionem & apertionem quae est in eis. Similiter & ri sum est ei bonum & candarusium de hordeo & frumento, quod apud Italicos nominatur far. Lentes autem & alia legumina on nia dimittantur, sed milium & panicum placet mihi, propterea quia in utroque eorum est prouocatio De plantis uero eligantur aliquando caules propter apertionem & exiccationem eorum & diuresim, quae est in eis. Similiter etiam folia pastinacae & daucus petroselinum faeniculus anetum saluia ysopus dendrolibanum menta cum suis speciebus & ne pitella quae est calamenti species & origanum amaracus & betonica. Et in summa omnes plantę aromaticae calidae conueniumt ei in cibis decoquendo puluerizando & aliter utendo eis in me diocri quantitate. Et si argueretur contra quia horum plurima sunt calida & sicca in tertio, ergo non conueniunt ei indicande a lapsu. Neganda est illa consequentia, quoniam talia administrantur De partibus uero animalium uituperandae sunt ei cutes & in nistrantur in pauea quantitate. Et adhuc si ponerentur in quan E testina omnia & cerebrum & partes ualde pingues & mucilagititate multa refranguntur a multitudine aquae qua conquuntur, nosae. reliquae uero omnes conceduntur ei partes & proprie fre quare conuenientia fiunt artificialiter, ubi naturaliter uidebanquentius assatae quam elixae tur disconuenire.","prev":{"citation":"Consilia 377.1-4","label":"377.1 to 377.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/377.1"},"next":{"citation":"Consilia 378.1-4","label":"378.1 to 378.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/378.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/378.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}