{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 387.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 387.1-5","ref":"387.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/387.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/387.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/387.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Etiam pondus uel grauitas in concauo pectoris & A plenitudo facici per conuersionem ipsius ad nigredi nem & uenarum tensio magna in gula & in tota facie apparuisset. Cum ergo haec quae sunt euidentia signa subitae praefocationis non al paruerint, sequitur quod defectus uirtutis huius non fuit ex ma teria catarrizante ad loca praedicta Quod iterum hic casus uirtutis prouenerit a stomacho hepate splene uel renibus non est rationabile, neque a sapientibus inuentum. Neque enim mala complexio materialis uel immateriali calida uel frigida non oppilatio uel apostema in praedictis membris possunt esse causa tanti & tam festini defectus uir tutis, quare relinquitur quòd oportet inuenire aliatum partium nocumentum esse causam huius festini casus uirtutis quàm praedictorum membrorum Propter cuius declarationem pręmittendus est sermo Hippocratis. Qui exoluuntur frequenter & fortiter sine manifesta causa repente commoriunt. Cum enim accidat cordi species malae complexionis frigidae, humidae materialis materia illa comprimit & aggrauat substantiam cordis, ut non sit facile mobilis motu dilatationis & constrictionis, siue illa materia con- B tineatur in cassula cordis inter superficiem conuexam cordis & concauam cassulae, siue illa materia multiplicata fuerit in uenis & arterijs cordis magnis & minutis in poris & uentriculis. Si. n cor comprimitur iterum & non conuenienter diastolet, tunc non attrahetur aeris quantitas sufficiens quando & qualiter oporteret, sed tunc non refrigerato debite corde acquiritur caliditas intensa ad quam sequitur resolutio spirituum & uaporum lauda bilium qui debent transmutari in spiritum uitalem, sed ex hoc cadunt statim operationes cordis & aliorum membrorum. Igitur haec est illa exolutio uel dissolutio quae solet prouenire a cau sa non manifesta supple sensibus exterioribus. Etiam sit subito uel repente, & est illa resolutio fortis ad quam sequitur mori subita hoc fundamento apparet primo, quare aliqui staEt EX tim moriuntur in fincopim peruenientes Apparet etiam secundo quare aliqui habent sincopim. quan do enim coarctatio cordis, & resolutio sequens ad illam fuerit breuior, tunc ad ipsam sequitur sincopis leuior, quae lipothomia dicitur uel sincopis reparabilis &c. Et si adhuc coarctatio fuerit breuior, tunc accidet altera species sincopis leuioris, qua denominatur casus uirtutis, a quo etiam contingit euadere.","prev":{"citation":"Consilia 386.11-12","label":"386.11 to 386.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/386.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/386.11"},"next":{"citation":"Consilia 387.6-8","label":"387.6 to 387.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/387.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/387.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}