{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 400.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 400.5-8","ref":"400.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Et prima quidem est consumptio uaporum dulcium qui sunt causa efficiens somni oppilando uias primi sensitiui uel rethis mirabilis, aut arteriarum subeticarum, ex quarum oppilatione contingit somnus. Secunda huius uigiliae causa potest esse asthmatis augmentum, quod uigilare cogit. Non enim uidetur possibile stante uehementi motu diastoles & sistoles partium pectoris prolongari somnum, siue sit, quia nocumento pectoris compatitur cerebrum, siue sit, quia motus pectoris est causa magni motus in toto corpore, sed stante magno motu resoluuntur uapores qui sunc causa somni, ut dictum est. Tertia causa uigilandi est ipsa aegritudo cordis cum sui humidi substantifici consumptione. Cum itaque ipsum ponatur principium omnium sensuum & motuum interiorum, & exte riorum propter nocumentum eius impeditur operatio dormien di, & est responsio facilis apud tenentes uiam Aristo. & fequacium eius Quartum accidens ad hanc dispositionem consequens est abhominatio cibi per quam adeo stomachus cibum respuit quòd uno solo bolo satur existit. Vnde oportet in assumptione cibi prolon gationem facere magnam: cum tamen omnia eius membra, quia arida cibo indigerent multae quantitatis. & haec est ratio form. lis bolismi qui est uehemens appetitus omnium membrorum cumsatietate stomachi. ut colligitur decim atertia tertii. capitulo de fame naccina Vltimum accidens est uehemens corporis stipticitas quae con sequitur consumptionem humidi quod deberet intestinorum substantiam irrorare & fluxibilem facere. & sequitur etiam immoderatam siccitatem totius corporis quae impedit actum impellendi. Quia omnis immoderata discrasia deijcit actum idest operationem propriae uirtutis aphoris. secunda. Haec in summa est dispositio huius uiri ad ueritatem reducta quae adeo diffici lis existit quod nisi omnipotentis auxilium interueniat spem mortis magis quam uitae sibi minatur in proximo autem mihi huic dispositioni quam citius est Videtur possibile prouidendum per hunc modum.","prev":{"citation":"Consilia 400.1-4","label":"400.1 to 400.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400.1"},"next":{"citation":"Consilia 400","label":"CONSILIVM. CXX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/400"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}