{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 408.6-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 408.6-8","ref":"408.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.6.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Et uinum nigrum grossum & conturbatum: ut solent esse quaedam Ferrariensia uina a quibus omnino fugiat Vtatur autem carnibus laudabilibus tamen pinguibus castratinis, uitulinis, & proprie de agno & piscibus laudabilibus elixis magis quàm frixis. Et in summa totum eius regimen ex parte ci borum inclinent ad pinguia artificiata tamen cum agresta non salita cum succo arancij & granatorum. Memoret autem uti lacticiniis cibis, & proprie lact ecocto compositis. Et utatur recocta colostra, & aqua lactis in plurimo usu sui regiminis. Et caseus tecens absque sale etiam est sibi optimus. Excitant autem humorem melancolicum omnia acuta, ut cae pe, allium, raphanus, & consimilia. Similiter & salsa omnia, & ter tio aromata omnia calida similiter & semina, ut sunt foeniculus, petroselinum, ciminum & consimilia. Et adhuc quarto aromat: omnia & proprie calida: ut piper: cinamomum: galanga, & con similia. Et inter reliqua acuentia & exiceantia humorem melancolicum est uinum fumosum & potens a quo secedat omnino. & utatur uino albo subtili modicae dulcedinis, non ualde pontico, nec acri. & si fumo sum esset uinum. frangat ipsum cum aqua cisternae qua uti mos est ferrariensium fere omnium uero instrumentum huius primae intentionis Tertium est distractio materierum ad remotas partes & licet multa sint ingenia distrahendi materias. Ego tamen hic quatuor ponam instrumenta felicius materierum diuersiua. uel ragadiosa, apparet, quia materia quae defluit a capite acuta Et primum est, ut teneantur eius menstruales viae apertae cum E fuit acuitate salsedinis & multae caliditatis.","prev":{"citation":"Consilia 408.1-5","label":"408.1 to 408.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/408.1"},"next":{"citation":"Consilia 409.1-4","label":"409.1 to 409.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/409.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/409.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}