{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 41.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 41.1-4","ref":"41.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/41.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/41.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Cap. IIII. Varta uero aegritudo huius uiri iterum uertens ad securam in hoc uiro est multiplicitas doloris exterior in diCuersis partibus corporis huius uiri. Quandoque enim ap parent dolores in spatulis huius uiri, & ascendentes usque ad col rum eius: quorum quidem causa potest esse mala complexio partium pectoris, & capitis uehementi commutatione comunicat. praedictis partibus. etiam materia per uiam defluxus aut paulat nae congestionis ibidem multiplicata dolores istos efficere potest, alterando subito, uel oppilando: in quorum cognitionem ta ctus peruenire potest. Et horum quidem dolorum, qui plurimum fiunt a materia phlegmatica commixta sanguini. Cura fir per ea, quae tacta fuerunt in primo cap. huius tractatus. De localis antem appropriatis ad istos dolores est hoc. Recipe olei de uiolis citrinis. 3. 1. s. olei de costo. 3.i. spodij, tosarum landalorum amborum. ana. 3.i. amili. 3. i.s. croci. 3. 8. uitellos ou numero. ij. puluerizentur medicinae subtiliter, & incorporentuu cum alijs longa contritione in mortario aeneo cum suo pistello Secundum uero locale conueniens ad istos dolores, & proprie quando participiant caliditatem a sanguine, uel a cholera domi nantibus erit hoc. Recipe mucillaginis psilij, amili. ana. 5. i.s. cro ci. 9.i. rosarum, se. plantaginis, acetosae, & scariolae. ana. 3. 8. uite li ouorum numero. ij. fiat linimentum in mortario, ut supra, & applicetur tepidum actu cum fricatione leui: sicut praecedens ap plicatur calidum actu, & cum fricatione magna. & conferunt haec localia doloribus etiam totius spinae, & renum. etiam a praedictis causis non raro cueniConsimiliter ancdolores in hypocundrijs, & in toto uetre anteriori. Et si fuerint complicati cum stipticitate uentris; tumc remoueatur stipticitas cum clysteri, & medicinis solutiuis: quorum multa fuerunt tacta primo secundo, & tertio capitulis attecedentibus Et si neque remoueantur per illa; tunc triplici instrumento pro uidendum est. Et primum est, ut dolentibus partibus, ei etiam situaliter contrarijs saepe applicentur uentosae magnorum orificio rum absque aliqua scarificatione. Et si non conuenienter abscindantur dolores per eas; tunc fiat hoc euaporatiuum siccum. Reci. furfuris grossi scutellas quatuor magnas, milij non confracti scutellas. ij. cimini. 3. ij.","prev":{"citation":"Consilia 40.14-17","label":"40.14 to 40.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/40.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/40.14"},"next":{"citation":"Consilia 41.5-6","label":"41.5 to 41.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/41.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/41.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}