{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 42.5-8","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 42.5-8","ref":"42.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/42.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/42.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/42.5.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Siue igitur nocumentum cerebri a stomacho quandoque proueniat & intendatur, siue econ tra contingat: tamen non uidetur in hoc acceptandam esse controuersiam: cum amborum membrorum praedictorum nocumen tum fixionis euidenter appareat ab eadem causa materiali, & efficiente prouenire ita, ut non diuersificetur curationis modus, neque ratione humoris, neque instrumenti nisi parum, ut apparebit Reliqua etiam accidentia non nulla apparent in hoc adolescente, ut debilitar renum, quae prouenit per colligantiam a cere bro, quae est modus colligantiae per 3. Renes enim colligantur cerebro: propterea quia colligantiam habent cum hepate. & hepar colligantiam habet cum cerebro, & ita cerebrum renibus col ligatur propter hepar. ut 2. primi cap. de complendis dispositionibus apparet in 6. colligantiae ibidem legendum Aliud autem accidens est uentris rugitu, uel gurgulatio, & quam doque stipticitas, & aliquando haemorrhoydarum aliquantulum tumescentia, quae omnia ab eadem radice tanquam causam efficiente proueniunt ut consideranti satis facile apparere potest. Et ne ea, quae dicta sunt gratis, & uoluntarie scribi uideantur eorum aliqua tationibus & auctoritatibus uigorare bonum est. Quod autem primum accidens soda uel cephalea nominari debet, manifestum est ex communi auctorum & doctorum concordia. & colligi potest prima tertij, tractatu secundo capit. primo. Quòd autem proueniat a mala complexione totius capitis probat fixio nocumenti grauitatis, & offensionis in capite appa rentium. Quod uero materialis causa sit phlegma apparet ex ac cidentibus, quae sequuntur ad ipsum: etiam quia aegritudines chro nicae. Aegritudo enim huius cum tempus prolongatum est, est frigida secundum omnem essentiam .i. tam frigida essentialiter quam materialiter prima tertij, tractatu secundo, ultimo capitu lo colligendum. Aliorum autem accidentium causas parumper reddere utile uidetur. Materia enim phlegmatica congesta in ce rebro, siue fuerit in ipso aliunde recepta, siue per uiam debilitatis bent aquis decurrentibus propinqua, & uentris septentrionalibus tis digestiuae ipsius multiplicata per uenas, & arterias per nerexposita: similiter & mansio terrea, & antiquis aedificijs murorum nos, chordas, & poros a cerebro propulsa, uel descendens elemen constructa. haec de aere, & sibi annexis taliter, ut sua grauitate uel fluxibilitate recepta in musculis spa tularum, & pectoris, ibidem dolores extensionis soluendo conDe motu, & qui ete Cap. tinuum aliqualiter facta.","prev":{"citation":"Consilia 42.1-4","label":"42.1 to 42.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/42.1"},"next":{"citation":"Consilia 43.1-4","label":"43.1 to 43.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/43.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/43.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}