{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 420-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 420-2","ref":"420-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Cap. II. Ntendens igitur talis dispositionis consilium salubre dirige re primitus, dico quòd harum rerum non naturalium immo Aderatam applicationem per sui contrarietatem corrigendam lanitatis conseruator uel recuperator diligenter attendat. Neque enim huic dispositioni actum conseruatiuum omnino existimo sufficere, cum ut apparet dispositio ab aequalitate multum exces serit, quare non omnino similibus, sed partim contrarijs & eisdem ad naturalem dispositionem reduci debet. igitur patiens iste intemperiem aeris frigidi & Eutkel humidi, uentosi, caliginosi, & nebulosi, similiter & stationem in domibus & cameris terraneis frig. & hu. & testu dinali aedificio munitis septentrionali etiam flatui multum aper tis, maxime autem locus dormitionis suae aspectum habeat orien talem & meridionalem, quem eutus & auster frequentius uisitent, minime uero boreas & fauonius. Vestibus autem optime calidis in hyeme & magis calidis in aestate quam recentibus utatur quae pectori toti uentri, maxime uero stomacho optimam faciant adhaerentiam. Laudo autem quòd super stomacho maxime quolibet tempore portet pellem unam uulturis, & cum sua penna super cute stomachi nuda extendat. Similiter etiam confert frustum panni de pilo gazelli biuario nominato, quo nostris temporibus italici galeros porta re consueuerunt. Soleo etiam stomachis frigidis & hu. & uentosis applicari facere sacculum ex medietate plumae anseris, & alia medietate pilo rum leporis & panno lineo constructum, quem frequenter inbeo calefieri & thure suffumigari euaporationibus, & tali stomachum coopertura muniri. Est enim in dispositionibus illius maxime iuuatiuus. in quo credo principium dispositionis curationis huius nobilis principaliter existere autem & uigiliam sic procedere deCirca somnum bet.","prev":{"citation":"Consilia 420","label":"CONSILIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/420"},"next":{"citation":"Consilia 421.1-4","label":"421.1 to 421.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/421.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/421.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}