{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 429.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 429.1-4","ref":"429.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/429.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/429.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/429.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Eui tet carnes salitas & etiam assatas omnei & proprie quando suffocatae remanserunt in uasis, maxime autem aeneis, a quorum usu tanquam a ueneno fugiendum est Laudapiles igitur carnes sunt ei de uitulo, de capretto, & de iuuene porcello recentes domesticae uel siluestres. Et de gazello etiam de lepore & ceruo. Carnes uero de cuniculo dimittantur, & de agno saltem in usu multo. Pisces uero laudantur ei approbati secundum regiones suas, ut fluuiales capedani, lucij, torrentini, & uarioli, temali, & con similes. De maritimis uero rumbi, oradae, menulae, cephali bene grossi & pingues, & recentes triliae lauringae & consimiles, & proprie magis oleo frixi quam elixi & calidi actu comesti, minime uero frigidi. Et placet etiam condimentum eorum cum igresta & sapa, zuccaro, & aromaticis speciebus De fructibus autem euitet frigida & humida omnia ut bletam, & spinachiam, crisolocanam, portulacam, endiuiam, lactucam, semperuiuam, solatrum, & omnes herbas fontales, ut senatones & cressones. Caules uero non uituperantur ei, neque alique condimenta facta cum plantis calidis & aromaticis, ut melissa ysopo, menta, sisimbro, serpil. saluia, roremarino, tarcon, pulegio, calamento & consimilibus De radicibus uero in ferculis laudantut ei bauciae siluestres & domesticae napi & tarius rapae proprie communi brodio be ne coctae carotae & consimiles. Allium uero, caepe, & porrum non placent mihi, aliquando tamen uti potest bulbo, carminat enim uentositates, digerere facit, & aperit. Raphanus etiam sibi collau dari potest bis uel ter in septimana. De seminibus uero placent foeniculus, petrosi. anetum, carui, cardamomum domesticum & siluestre, & semen rutae proprie ad omnem suam dispositionem quouismodo usus. Et semen pla taginis in cibarijs eius comestum habet iuuamenta singularia in dispositionibus suis De atomatibus placent utrunque cinnamomum, galanga. zingib. cubeba, nux muscata, & flos eius. macis dictus ozimum gariosilatum, & melanopiper, leucopiper idest album, macropiper, & consimiles species calidae, & siccae non multum aduersantes phlegmati & uentositatibus & habentes aspectum ac principalia membra. De pinguedinibus uero quibus condiuntur fercula laudatur inguedo porei recens & salita anatis & gallinae, butiri, & olei oliuarum, & utilissimum esset ei oleum de nucibus & amigdalarum dul. pinguedo castrati & uituli conueniunt ei.","prev":{"citation":"Consilia 428.5-7","label":"428.5 to 428.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/428.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/428.5"},"next":{"citation":"Consilia 429.5-7","label":"429.5 to 429.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/429.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/429.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}