{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 445-2","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 445-2","ref":"445-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/445-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/445-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/445-2.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":168,"text":"Cap. I. De causis dictarum dispositionum Baptista Anconitanus Ir insignis diuersis & numero plu ribus laborat aegritudinibus, quarum plu ra accidentia rationabilius quam aegritud nes denominari debent. uidentur enim ali quae ipsarum ab una principali aegritudine tanquam a sua radice dependentes, ut paulo post demonstrabitur, & sunt nu mero tales Prima quidem est apostema stomachi, quod meo iudicio cro nicum est & permutatione magis quam incipiendo factum Secunda uero est dispositio cordis qui proprie saltus denomi nari debet Tertium uero est nocumentum in anhelitu ipsius, quod & licet in.c. de asthmate collocandum sit, proprie tamen anhelitus constrictio appellari debet. Quartum uero nocumentum est fortis tussis interpolate mo lestans ipsum cum difficultate expuitionis Quintum uero est sebris inseparabilis, de cuius proprietate A est consequi apostema intrinsecorum membrorum, & maxime nobilium, ut colligitur quarta primi capitulo. 25. ibi. Occulto rum autem apostematum faebres &c. supradictum est plurima harum dispositi onum Et QUid esse accidentia ad alteram earum communia, ui detur rationabile declarari debere. Iniustum est enim uni prae alijs credere sine demonstratione alimentorum primo.","prev":{"citation":"Consilia 445","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/445"},"next":{"citation":"Consilia 446.1-4","label":"446.1 to 446.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/446.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/446.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}