{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 449.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 449.1-5","ref":"449.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/449.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/449.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/449.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Cap. V. Mnia animae accidentia per quę fortis & uelox fit in hu moribus & spiritibus motus a circunferentia ad centru Asicut in magno timore & sibi similibus & a centro ad circunferentiam sicut in magna iracundia & gaudio etiam eo quia impediunt digestionem & sunt causa deprauationis & corruptionis materierum, quare multum utile est ei non esse sollicitum circa tristitiam & fortem meditationem & timorosam de aegritudine sua & sibi similibus. In omni enim aegritudine confortari mente bonum, contrarium uero malum &c. Cap. VI. De cibo & potu. Ibi omnes & potus quibus uti debet aeger iste in qualitatibus primis, sint calidi & humidi refracti aliquibus le Auiter infrigidantibus. secundo sint digestionis facilis. ter tio sint boni nutrimenti. quarto sint leuis penetrationis. Haec autem omnia necessaria sunt in cibis propter debilitatem dige stiuę & necessitatem restaurandi humores rectificandi plectorii quae adest. etiam propter oppilationes quae in eo reperiuntur coarctatorias & attenuatorias. Panis ergo quo uti debet sit de simula purissima afurfuribus bene mundatus conuenienter coctus parum salis habens & plus fermenti recipiens quam communis panis Carnes uero quibus utitur sint sicut uitulinae, agninae, castrati iuuenis, & capretti. Carnes uero ex quadrupedibus grossiores non sunt utiles. Conueniunt etiam ei carnes pullorum capo num, & gallinarum, & anatum iuuencularum, perdicum & fasianorum & auium paruarum commorantium in dumetis. Carnes uero columborum domesticorum aut siluestrium sunt sicut gazelli uel caprioli. Ipse enim inter siluestres carnes meliores existunt & sanguis ex eis genitus paucas habet superfluitates certio Alman. capitulo. trigesimosecundo. Animalium uero in aquis degentium uel in nemoribus aut montibus, quorum carnes ad melancholiae naturam inclinantur omnes uituperandę sunt. Et in summa quanto carnes sunt teneriores & notabiliter pinguees tanto ei laudabiliores existunt. De ferculis uero quia difficile est inuenire uegetabilia calidi & humida nisi raro, ideo oportet talia fercula ad has qualitates inclinari, quod facile fieri potest cum laudabilibus carnibus prae dictis & pinguedine porci leuiter salita aut castrati uituli annua lis agni & siluestrium. In diebus uero obseruandis ex lege christi cosarum rectificentur cibi cum recentibus oleis de silamo ue amigdalis dulcibus, uel de granis fisticorum & de oliuis bent maturis, & proprie quando olea non sunt artificiata cum sale Etiam uti potest piscibus laudabilibus fluuialibus & maritimis.","prev":{"citation":"Consilia 448-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/448-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/448-2"},"next":{"citation":"Consilia 449.6-8","label":"449.6 to 449.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/449.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/449.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}