{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 455.1-4","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 455.1-4","ref":"455.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/455.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/455.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/455.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"ita quod frequenter contingit ipsam esse complicatam ex dolo ribus colicis & stomaticis Ex quibus correlarie sequitur. Primo quòd hic uir paratus est ad coliricam passionem. Sequitur secundo quod ingens pe riculum minatur ei haec dispositio de apostemate praedictarum partium. Sequitur tertio quod necesse est ipsum prouidere huic. dispositioni quam celerius est possibile, aliter corpus eius erit semper neutrum decidentiae frequenter molestatum. huic ergo prouidendum est secundum quod infra sequitur itaque regimine ex parte ciborum aduersanRegatur tium congregationi & generationi phlegma tis in praedictis partibus abstinendò ab omni cibario frigido 8 humido ut endiuia, lactuca, spinachia, bleta, portulaca, crisolocanna & huiusmodi. & proprie quae cum frigiditate. & humid. sua uentosabilia sunt & dolorum in praedictis membris genera tiua. De quorum numero quatuor sunt specialia dolorem in eis efficientia. ut lac, melones, cucur. & pira. Item abstineat ab omni cibario actu frigido. Item a cibis pastilibus & a uiscosis multum sicut sunt pisces & proprie elixi & maxime ab anguillis & B tinchis. Item a cancris & similibus. Vtatur autem cibis calidis & acutis, ut serpillo, petro. mentha, dauco, cerefolio, saluia, roremarino, pastinacis, karotis, & consimilibus, & cappares conditi & carnes salitae, & caseus salitus no tabili salsedine participans bona sunt ei. Item usus aromatum conuenit ei. Et uinum album colore, pe tentia fumosum, substantia clarum, & bene aromaticum conue nit ei & proprie non limphatum. Si autem quouis modo necessa rium esset limphari uinum, tunc fiat cum aqua decoctionis cinamomi subtilis uel cum modico radicis galangae aut granis para disi & similibus ca. & siccis subtilis substantiae bene penetratiuis & aromaticitate participantibus uero ex parte medicinarum septem oc De regimine currunt mihi necessario sibi obseruanda Et primum quidem horum est. ut iste uir in cibis suis utatur hoc puluere saltem quatuor uicibus in septimana. Cuius descr ptio. Rec. granorum paradisi, galangae, seminis foeni. anisi. an. 3 piperis al. & lon. an. 3. iiij. cinamomi elect. 3. J. 5.","prev":{"citation":"Consilia 454.5-2-6","label":"454.5 to 454.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/454.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/454.5-2"},"next":{"citation":"Consilia 455.5-8","label":"455.5 to 455.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/455.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/455.5"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}