{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 461.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 461.1-5","ref":"461.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Contra quia in capite eius multitudo capillorum rufforum, qui etiam sunt grossi & solidi sa tis representatur, sed haec arguunt cerebrum calidum & siccum, eo quia multitudo capillorum arguit multitudinem uaporum qui sunt materia ipsorum & generantur per adustionem. ut patet se ptima quarti. in exordio. Capillus enim nascitur ex uapore fumoso & c. Huic motiuo dicendum est, quòd licet materialis causa capil lorum existat uapor praedictus, ipsa tamen principalius eleuatur atoto corpore inferiori, & recipitur in caput tanquam in cami num totius, & propterea quia hoc cerebrum est amplius humidi quàm calidum, ideo refranguntur praedicti uapores. proptere quòd & si capilli sint multi, quia uapor est multus, & sint rubicum di, quia uniuersa complexio & similiter pattialis cerebri comple xio est calida, & uapor assimilatur naturae sanguinis abundantis in eo, ideo tanta in capillis tinctura consistit, & quia uapor ille notabiliter humidus est, ideo refrangit siccitatem quae soliditatis & grossitudinis capillorum existeret causa per se. Vnde & plani sunt in eo capilli propter humiditatis augmentum sicut se lidi fierent & crispipropter augmentum siccitatis. Amplius cali ditatem & humiditatem cerebri arguit facilitas & promptitud in operationibus interioribus cerebri, eo quia uir iste bene nob lis est in operationibus & imaginationibus & memoratiua, simi liter etiam exteriorum sensuum operationes omnino caliditatis & humiditatis ostendunt uelut humorositas oculorum & auditi uae potentiae diminutio proueniens ex infusione miringae auditi uae ab humiditate multa facta. Et gustus etiam aliquanta dimini tio propter praedictam causam, & odoratus remissio & organi ta cus mollicies actualis quae ex augmento humiditatis proueniunt, ut dictum est Et ex eisdem uere signis apparere potest quòd cordis complu xio naturalis ad caliditatem & humiditatem declinat. Non enim uir iste est iracundus uel furibundus multum & pulsum habet ma gnum & telocem cum organi mollicie re presentarum, & pe ctu S eius tactu humidum & nudum pilis percipitur. ut tangenti pacere potest.","prev":{"citation":"Consilia 460.14","label":"CONSILIVM CXLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/460.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/460.14"},"next":{"citation":"Consilia 461.6-9","label":"461.6 to 461.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}