{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 461.6-9","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 461.6-9","ref":"461.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"EEx quibus omnibus in unam congregationem reductis appa ret quod complexio eius humida est & calida, rum maiori tamen humiditatis quàm caliditatis augmento Ex his iterum bene consideratis facile inuenire potes causam omnium accidentium quae in ipso perseuerant, quin ut in pluribus molestatur catarris per palatum & nares expulsis Secundum uero accidens est multitudo matenierum phlegma ticarum quae multum salsae sunt Tertium accidens est frequens apparitio imaginationum quae minantur ei corruptionem uisus Quartum accidens est linguae grauedo ad sermocinandum cum aliquali etiam dolore in radice eius apparente Quintum accidens est asthmatis periodici non debilis euentus, immo molesti. pextum accidens est multitudo ructuum & rugitus in stoma cho & in uentre inferiori Septimum accidens est descensus uentositatum ad membri genitalia quae minantur eidem futuram herniam. Octauum accidens est membrorum motus laxitudo uel impotentia, aut debilitas ad motus exteriores uel exercitia omnium accidentium facile assignari possum QuOrUm casae, ut nunc sequitur. Mala enim complexio materialis excellenter humida causa est multiplicandi phlegma in cerebro, quoniam humiditas maior quàm oporter debet corpus reddere frigidius quàm oportet, & proprie cum fue rit excellenter aucta Siue igitur augmententur humiditates in cerebro per uiam indigestionis, siue etiam a residuo corpotis per modum euapora tionis: uel defluxus in cerebro multiplicentur cum uirtute expu siua ad sui eductionem excitetur, necesse est praedictas materias aut expelli per palatum, & ecce catarrum. Aut expelli per na res subtiliores humiditatum partes, & ecce corriza satis acuta propter salsedinem materierum. Vel pars harum materierum ad organa auditus expulsa obtusum reddit auditum, propter in fusionem organi praedicti. Aut uero per interiores partes ner uorum & exteriores, pars aliqua ad oculos propulsa faciet, mollificationem oculorum quae iam notabiliter in e o inualet: adeo quod palpebrarum extremitas ab eo cooperitur secundum magnam partem CALVIA.","prev":{"citation":"Consilia 461.1-5","label":"461.1 to 461.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.1"},"next":{"citation":"Consilia 462.1-5","label":"462.1 to 462.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.1"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}