{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Consilia 462.1-5","citation":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia 462.1-5","ref":"462.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.1.md","author":{"name":"Bartholomaeus de Montagna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna"},"work":{"title":"Consilia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Cum autem harum materierum uapores spiritui uisibili com miscentur potentiae uisiuae representant colores & motus secum dum dispositiones uaporum, ita ut idem quandoque imaginetur uarietates colorum figurarum & motuum in aere apparentium, quae tamen nequaquam in aere inueniuntur. unde uisio corrupta redditur. ut clare colligi potest tertia tertii, quarto capitulo de imaginationibus dum inquit. Imaginationes sunt colores qui sentiuntur uisu, ac si essent immixti aeri & causa in eis est statio rei non peruiae inter glacialem, & inter ea quae uidentur. lege ibi, quia, isermo subtilis est. Vnde ex his facile saluari potest euentus catarrorum & multiplicatio materierum praedictarum & corruptionis uisus quae sunt tria prima accidentia supe rius tacta. Post haec autem contemplandum est quod si materia per pal tum & uias alias deferatur ad linguam, & in oculos mouentes psam, tunc prohibetur eius conueniens motus, qui necessarius est ad bene sermociuandum ut colligi potest sexta tertii. eap. primo. Et si materiae tales infundantur musculis & substantiae linguae, tunc poterunt ibidem dolorem efficere per modum solutio nis continuitatis extensiuae nominatae, aut per modum subitae al terationis. Et ex his apparet uerificatio quarti accidentis praeta sti. Pari etiam ratione uerificatur accidens quintum quod est anho litus nocumentum proueniens, aut a descensu praedictarum materierum ad pectus, aut quia praedictae materiae oppilant uias tran situs spiritus animalis quo moueri debent organa auhelitus. Fit autem motus pectoris partim animalis factus a spiritu motiuo a cerebro ad pectus delegato. Partim uero fit naturalis denominatus, eo modo quo motus cordis & arteriarum naturalis deuo miuatur a sapientibus. ut potest colligi. decima tertii. capitulo de anhelitu, & tertio colliget, capitulo de eodem. Et iterum nocumentum in anhelitu, in hoc uiro per colligantiam in hoc eueni re potest a stomacho. & credo ipsum ut in pluribus hoc modo euenire, propter materias uel uentositates in stomacho congre gatas quae comprimunt diafragma immediate & alia organa an helitus, secundario & mediate magis Sexti uero accidentis scrlicet multiplicationis ructuum & ma terierum in stomacho, causa est mala complexio humida iam prae dicta per uiam indigestionis laedens stomachum, & est talis hu miditas subiectiua causa generationis uaporum, & uentosiratum ex quibus a uirtute propulsis hincinde accidunt rugitus & tortio nes in stomacho iam praedicti.","prev":{"citation":"Consilia 461.6-9","label":"461.6 to 461.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/461.6"},"next":{"citation":"Consilia 462.6-7","label":"462.6 to 462.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bartholomaeus-de-montagna/consilia/462.6"},"credit":{"text":"Bartholomaeus de Montagna, Consilia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consilia","quality":"ocr"}}